Circulares literae dioecesanae anno 1917. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

107 XII. BENEDICTUS PP. XV. Nr. 4152. Tertiariis saecularibus S. Prancisci datur facul­tas Benedi­ctionis seu absolutionis recipiendae intra octi- duum festivi­tatum, quibus ea est ad­nexa. Ad perpetuam rei memoriam. — Quae omnia ad Ecclesiae thesauris faci­lius perfruendum spectent, ea de more Romanorum Pontificum praestare libenti quidem animo solemus. Itaque cum dile­ctus filius Josephus Antonius a S. Joanne in Persiceto, Procurator et Commissarius Generalis Ordinis Eratrum Minorum Ca­pulatorum, humiles ad Nos preces admo­verit, ut saecularibus tertiariis S. Fran- cisci exoptatum privilegium concedere dignaremur; Nos, quibus sane est com­pertum, quot laudes inclytus hic tertia­rius Franciscalis Ordo sibi in Ecclesiam et in civilem communitatem compara­verit, piis hisce precibus benigne obsecun­damus. Quare de omnipotentis Dei mise­ricordia ac SS. Petri et Pauli, Aposto­lorum Eius, auctoritate confisi, et audito quoque dilecto filio Nostro S. R. E. Card. Poenitentiario Maiore, omnibus ac sin­gulis saecularibus fratribus tertii Ordinis S. Francisci Patris, ubicumque degenti­bus, facultatem apostolica auctoritate Nostra praesentium tenore facimus, cuius vi Absolutionem seu Benedictionem exci­pere, servatis de iure servandis, valeant, quolibet die intra octiduum earum festi­vitatum, quibus eadem Benedictio est adnexa. In contrarium non obstantibus quibuscumque, Praesentibus perpetuo va­lituris. Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XIV. Aprilis MCMXVII, Pontificatus Nostri anno tertio. P. Card. Gasparri, a Secretis Status. Strigonii die 11. Augusti 1917. BEATISSIME PATER, Emus Archiepiscopus Olomucensis, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, quae sequuntur exponit: In conversione acatholicorum et schis­maticorum saepius oritur dubium de va­liditate baptismi. Hinc necessitas eos sub conditione rebaptizandi. Quum vero ordo baptismi adultorum, quem continet Rituale romanum, aliquando gravem difficultatem praebeat tum quoad viros tum quoad mulieres, idem Emraus Archiepiscopus humiliter postulat facul­tatem adhibendi in iis casibus ordinem baptismi Ritualis romani pro parvulis sta­tutum ; et quatenus hoc ob grave incom­modum fieri nequeat, humiliter petit, ut in praefatis casibus adhiberi valeat forma brevior pro adultorum baptismate condi- tionali Apostolica Auctoritate adprobata. 14 Nr. 4267. Borma- brevior pro adulto­rum baptis­mate condi­tional!

Next

/
Oldalképek
Tartalom