Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXII.

non observato, legitime regnare plenitudinemque potestatis regiae exercere non potest nisi capta summi regalis magistratus possessione, per solem- nes inaugurationis ritus debite adeunda, ita quidem, ut actus coronatio­nis cum corona Sti Stephani non tantum conditio sit regiae iurisdicundi potestatis, verum eiusdem legitimum simul fundamentum, ac divinum velut auspicium. Si quae proinde iura Rex habet, haec omnino sacrae inhaerent coronae, quae non alio quovis modo in sacrosanctam Regis personam transfunduntur, nisi per sanctam unctionem et diadematis S. Stephani Regis impositionem, secunda populi acclamatione festive perac­tam. In hac proinde sacra corona universi populi, genere licet aut ser­mone diversi, eiusdem tamen communis patriae amore agitati, in unum cum Rege corpus mysticum coalescunt: ex qua vires ipse Rex haurit ad iuste regendum, populus vero animum ad omnem disciplinam paratum et alacrem omnino, ad morem gerendum. Quae cum ita sint, felicitate quadam singulari beatum me utique dicent ad seros usque nepotes exultantis et mecum coronantis populi multitudines, quibus beatitudinis et prosperitatis consortibus, ministerio manuum mearum per sanctae unctionis infusionem dabitur Rex. „Abra- hae fidelitate firmatus, Moysi mansuetudine fretus, David humilitate exal­tatus, Salomonis sapientia decoratus“, atque ut nullus dubito benedictione siderea clementer secundante ..fortis, iustus, fidelis, providus et indefes­sus regni huius et populi gubernator ....... iustitiae cultor, meritorum et d emeritorum remunerator“....... virtutum omnium triumpho gloriosus e t semper Augustas. Videtis iam Venerabiles Fratres, verba facienti cur exultet animus ac triumphet oratio: sed quia beatum sacra eloquia celebrant populum, qui scit iubilationem, sacras quoque eam ob causam decernere visum est gratulationes, religiosa pietate eoniunetas. Itaque ut solemnia inaugurationis Regis Apostoliéi, quae magna laetitiae publicae significatione ubique parantur, debita omnino pietate fiant, nec optato frustrentur effectu, quin imo ea coelestis gratiae uber­tate fecundentur, quae ad interiora pariter Regis atcpie populi exultantis penetret: mandamus, ut omnibus postmodum diebus (excepto tamen festo Nativitatis Domini) in quacunque Missa sive solemni, sive privata, (etiam a Regularibus celebranda) dicatur ad instar orationis imperatae pro re

Next

/
Oldalképek
Tartalom