Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

7 Nr. 64. Allocutio Summi Pon­tificis ; creatio Car­dinalium II. Beatissimus Pater in consistorio secreto die 6. Dec. a. 1915. celebrato sequentem allocutionem habuit: Venerabiles Fratres! Nostis profecto quaenam obstiterint causae, quominus amplissimum Collegium vestrum antehac in Consistorium convo­caremus : quod si hodie tandem aliquando in hujus dignitate aulae vos conspicere frequentes licet, non ideo licet quod ea sublata sint impedimenta, sed quia veriti sumus, ne longior mora hujus Romanae Curiae administrationi quidquam officeret. Non paucos enim ex Ordine vestro, alium ex alio, tum superiore anno tum hoc ipso desideravimus; si autem quovis tempore Romanus Pontifex consiliarios tam peri­tos adjutoresque tam fidos sibi eripi me­rito doluisset, at Nos vehementius talium de amissione virorum dolemus, qui hac turbulentissima aetate Ecclesiam Dei gu­bernandam suscepimus. Jam vero cum, hoc sexdecim mensium spatio, tanta sit ruinarum deploranda moles; quamvis percrebrescant in animis almae pacis desideria, et pacem cum ques- tubus tot familiae deprecentur; etsi nul­lum Nos officium praetermisimus, quod paci properandae componendisque discidiis esset aliquo pacto profuturum, hoc tamen exitiale bellum terra marique perseverat adhuc; dum miserrima Armeniorum gens prope ad interitum adducitur. Atque Lit­terae ipsae, quas ad belligerantes populos eorumque duces, post annum a bello inito, dedimus, etsi reverenter exceptae sunt, non eos tamen, qui in optatis erant, peperere fructus. Quoniam autem vices in terris Illius gerimus, qui est „Rex pacificus“ et „Prin­ceps pacis“, facere non possumus, quin majore in dies tot filiorum misericordia commoveamur, continenterque ad benig­nissimum Deum supplices tendamus manus, toto pectore efflagitantes velit jam cruen­tam dimicationem virtute sua profligare. Cujus mala cum studeamus, quantum in Nobis est, opportunis, ut nostis, allevare remediis, Apostolico officio nunc iterum impellimur suadere rationem, quae una ad hujus belli restinguendum incendium possit conducere. Parandae enim illius pacis, qualem universitas gentium tanto­pere exposcit, quae justa scilicet ac sta­bilis sit, non quae alterutri tantum parti prodesse videatur, ea profecto potest via felicem habere exitum, quam, in rerum temporumque condicionibus haud dissi­milibus alias experiendo probatam, in iis, quas diximus, Litteris commonstravimus. Consiliis videlicet utrimque, vel per se vel per interpretes, collatis, suae cujusque rationes atque optata, volentibus animis et sincera officii conscientia, aperte dilu- cideque aliquando manifestentur accurate­2

Next

/
Oldalképek
Tartalom