Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
<s que expendantur, ita sane, ut quae justitiae haud congruant, quae modum excedant, ea quidem tollantur e medio, cetera vero pactis etiam ex aequo, si res ipsa postulet, compensationibus, admittantur. Per se patet, quemadmodum in quavis hominum controversia quae ipso eorum judicio dirimi velit, illud plane requiri, utraque ex parte disceptantium, ut de susceptis propositis vel de praecepta utilitatum spe remittatur aliquid seu concedatur; ejusmodi vero concessiones, vel cum aliqua jactura conjunctas, alteri libenter alteris impertiant necesse sit, si nolint id coram Deo et hominibus sibi noxae futurum, quod ista tam cruenta proeliandi immanitas, ad hunc diem inaudita, adeo producatur: qua quidem ex productione exsistere causae possint, cur Europa de illo humanitatis honestissimo gradu, quem ope Christianae religionis attigerat, decidere incipiat. Haec quidem de bello, habita populorum ratione qui tam magna calamitate implicantur. Quod si perpendimus, quae- nam certamen istud universarum paene Europae gentium rei catholicae et Apos- tolicae Sedi important incommoda, nemo non videt quam gravia ea sint, a dignitate Romani Pontificis quam aliena. Jam alias, Decessorum Nostrorum exemplo, questi sumus, Romanum Pontificem in ea versari condicione, ut plena nequeat per- lrui libertate, qua ad Ecclesiam regendam omnino indiget; verum, quem fugiat, id multo clarius apparuisse hoc tempore? Ea certe voluntas gubernatoribus Italiae non defuit, ut amoverent incommoda: at hoc ipsum plane ostendit, Romani Pontificis sortem a civili potestate pendere, eandemque, mutatione hominum atque rerum, mutari posse atque etiam ingravescere ; quam Pontificis condicionem, incertam prorsus et alieno obnoxiam arbitrio, eam esse quae Apostolicam Sedem deceat, nemo prudens affirmaverit. Ceterum fieri non potuit, quin plures, eaeque graves, permanerent difficultates. Ut alia praetermittamus, illud satis sit animadvertere, ex legatis exterorum Principum nonnullos, sui muneris ac dignitatis tuendae causa, abire compulsos esse; qua re cum Sedis Apostolicae jus proprium et nativum ac necessarium quoddam praesidium deminutum vidimus, tum sublatum eidem ordinarium apprimeque idoneum instrumentum, quo ad pertractanda cum exteris civitatibus negotia uti solet. Quo in genere, maxime dolendum, eo usque res processisse, ut in altera e partibus belligerantibus exoriri potuerit suspicio. Nos, necessitate quadam, in negotiis quae ad gentes inter se decertantes pertinent, sic jam nunc judicare, sic agere, quasi iis morem gerentes quorum voces aures Nostras unicae attingant! Quid quod Nostrum difficilius evasit cum catholico nomine commercium, ac saepius impediti sumus ne de rebus permultis plene cognosceremus, quas quidem esse Nobis probe cognitas magnopere intererat? Videmur Venerabiles Fratres, satis significasse, maerorem, quo angimur, sic augeri cotidie, quemadmodum in immensum crescit haec tanta trucidatio hominum, agrestioribus vix digna aetatibus, fitque eodem tempore Apostolicae Sedis condicio deterior. Neque dubitamus, quin vosmet ipsi, ut curas et sollicitudines Apostoliéi muneris habetis Nobiscum communes ita Nobiscum utraque de causa doleatis; immo etiam putamus Christianum populum universum aegritudinem Nostram participare. Verum, cur concidamus animo.