Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
— 6 bit contentionem. Agite igitur Fratres, Vestrum enim est parturienti nunc inter bellicos dolores novo saeculorum ordini nasciturisque exinde novarum rerum exordiis vigili solertique assistere animo. Vestrum inquam, quos Princeps saeculorum lucis mundi salisque terrae titulis voluit decoratos. Fortiter in ipso atrio figatis pedem, ne alii vestrum occupent locum, filii vero lucis, si filiis hujus saeculi minus fuerint prudentes, foras ejiciantur in tenebras exteriores. Eja ergo Fratres, estote fortes in bello, quo durante item, mox, faxit Deus quo ocyus, finito pergite pugnare proelia Strigonii die 2-a Januarii 1916. Domini, ut pace Christi in ovibus gregis Vestri servata, una cum iisdem ad aeternam beatae pacis pervenire queatis visionem. Ut haec prudenter parare, fortiter suscipere feliciterque possitis perficere, heroicum Dominus in unoquoque Vestrum suscitet coelestisque gratiae robore sustentet animum. Quod ipsum pro votis etiam benevolenter mihi oblatis ut Deus 0. M. Vobis benigne et abundanter rependat, ex imo precor corde. Gratia Vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo.1 1 Rom. 1, 7. Joannes m. P. Cardinalis, Arcliiepiscopus.