Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
137 Nr. 4021. Ad R. P. Eduardum Hugón, sodalem domini- cianum, doc- torém decurialem sacrae theologiae tradendae in Urbano Collegio Angelico: Eum laudans, quod sacrae theologiae doctrinam ad mentem Aquinatis in usum etiam laico- rum divulgaverit. XIV. Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Sanctum et salutare est, ac paene necessarium in scholis catholicis, ubi ad philosophiae ac theologiae scientiam instituitur sacra iuventus, summum haberi magistrum Thomam Aquinatem. Ita, quae a decessoribus Nostris, praesertim Leone XIII. et Pio X. fel rec., hac de re sapientissime constituta sunt, omnino opus est salva et inviolata consistere. Sed etiam valde opportunum putamus, si Doctor Angelicus tamquam ex adytis Scholae prodeat, et ad omnes qui in religione altius cupiunt erudiri, lumen prope divinum afferat ingenii sui. Constat enim Modernistas, qui dicuntur, ideo tam longe a Fide in tantas opinionum varietates aberrasse, quod sancti Thomae principia disciplinamque neglexerint. Quam ob causam optimo tu quidem consilio instituisti de fidei Christianae doctrinis augustissimisque mysteriis eo duce scribere in gratiam maxime laicorum, ratione scilicet non usitata in scholis, sed iis qui huic studio non dediti essent, accommodata. Glaudemus autem haec tua volumina, quibus omnem fere theologiam complexus es, prudentum commendatione florere, eo in primis nomine quod cum ad illustranda ac tuenda religionis dogmata, tum ad alendos religiosos spiritus egregie valere videantur. Profecto, uti pietas est nulla, nisi quodammodo ab ipsa sanae theologiae radice efflorescat, ita magna illorum de theologia librorum laus est, qui studium pietatis in lectoribus inflamment. Quod hanc tibi laudem tribuere possumus, pergratum Nobis accidit; optandum ut quam plurimis iste tuus labor proficiat. Tu vero, dilecte Fili, praeter uberes operae tuae fructus, uberrimum a Deo praemium exspecta; cuius Nos auspicem ac paternae benevolentiae Nostrae testem, apostolicam tibi benedictionem amantissime impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die V. maii MDCCCCXVL, Pontificatus Nostri anno secundo. Benedictus PP. XV. Strigonii, die 10. Aug. 1916. Proposito dubio, quod sequitur, a Reverendissimo Procuratore G-enerali Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum: „Utrum sicut sufficit primum scapulare (v. g. B. Mariae V. de Monte Carmelo), quod in adscriptionis actu induitur, benedicere, quin deinde alia eiusdem generis scapularia nova benedictione egeant prc eadem persona, ita etiam sufficiat primum numisma benedicere, quin alia numismata, quae primo deperdito vel usu detrite assumuntur, nova benedictione munian21 Nr. 4023. . Decretum. Solvitur du- ! birun de SS. Numismati- ! bus loco scapularium be- ’ nedicendis. ) L j >