Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

138 Nr. 4026. Dubia de Missa Votiva Sacratissimi Cordis lesu et precibus post Missam. tur, vel utrum numisma toties sit bene­dicendum quoties, primo deperdito vel usu detrito, novum sufficitur?“ Eminentissimi Patres Cardinales Ge­nerales Inquisitores, in Congregatione liabita feria IV., die 10. maii anni 1916., responderunt: „Negative ad primam par­tem ; Affirmative ad secundam “. Quam dubii resolutionem Sanctissimus D. N. D. Benedictus div. prov. Papa XV., in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita feria V., die 11. maii eiusdem anni, benigne approbavit. Contrariis non obstantibus quibus­cumque. R. Card. Merry del Val, L. f S. Secretarius. f Donatus, Archiep. Ephesin., Adsessor S. O. Strigonii, die 10. Aug. 1916. A S. Rituum Congregatione sequen­tium dubiorum solutio expostulata est: I. An Missa Votiva Sacratissimi Cordis lesu, a Leone Papa XIII. concessa pro qualibet Feria Sexta, quae prima in uno­quoque mense occurrit, prohibita sit in omnibus Festis Domini, iuxta Decretum n. 3712. diei 28 Iunii 1889; vel tantum in Festis Christi Domini, ad mentem no­varum Rubricarum tit. IV, n. 7, tit. VI, n. 4 et iuxta Notanda in Tabellis n. 8? II. An Preces post Missam omittere debeat Sacerdos, qui Sacrum facit in Ora­torio cuiusdam Communitatis Religiosae, dum ipsa Communitas vel lectioni medi­tationis, vel alteri Missae assistit, vel ad recipiendam Sacram Communionem acce­dit, vel pias preces in communi recitat? III. An liceat Preces omittere in fine Missae quae celebratur in altari Sanctis­simi Sacramenti si immediate post eam Sacra Communio administranda sit? Et Sacra eadem Congregatio, audito voto specialis Commissionis, responden­dum censuit: Ad I. Negative ad primam partem; affirmative ad secundam. Ad II. Negative; et in casu Preces praescriptae recitentur submissa voce tam a Sacerdote celebrante quam a clerico seu inserviente vel tantum respondente; et dentur Decreta, praesertim Decretum de precibus in fine Missae recitandis diei 20 Iunii 1913. Ad III. Negative iuxta decretum suprarelatum, et in casu Ssma Eucha­ristia administretur post Preces. Atque ita rescripsit ac declaravit, die 2 Iunii 1916. f A. Card. Ep. Portuen. et S. Rutinae, S. R. C. Pro-Praefectus. L. f S. Alexander Verde, Secretarius. Strigonii, die 10. Aug. 1916. Reverendissimus Dominus Iulius Mau­ritius Abbet, episcopus Sedunensis, Sacrae Rituum Congregationi humiliter exposuit quae sequuntur: I. Debetne affigi festum Dedicationis ipsi diei mensis, qua Ecclesia consecrata fuit, si haec dies est nota, celebrata solem- nitate externa eadem die Dominica, qua antea ? II. Debetne festum Dedicationis ita alicui diei mensis affigi, ut Dominica se­quens sit eadem Dominica, qua celebratum fuerat festum Dedicationis tempore elapso? III. Debetne solemnitas externa De­dicationis Ecclesiae Cathedralis in tota Dioecesi celebrari, vel tantum in urbe Episcopali ? Nr. 4025 Dubia de festo dedica tionis eccle siae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom