Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

5 a se vocatis Dominus ipse benigne sub­ministrat. Utinam hoc reti ad Dei glo­riam animarumque salutem bene semper usi fuerimus, utinam pisciculos per haec fila, laetos tristesque casus, e venenatis saeculi paludibus ad purissimum vitae spiritualis traxerimus oceanum. Horribilis conflagrationis, quam bel­lum succenderat, flamma non parum con­tulit ad vinculum unitatis non solum in­ter fideles, sed praecipue cum pastore suo firmius solid i usque cudendum. Consilia et consolationes, quae veluti stellarum lumen tenebrosa nocte avidius crebriusque hoc expetebantur a Vobis tempore, speciales devotiones, sacramentorum frequentatio­nes ad patrem filios, ad pastorem redu­cebant oves. Illud „omnibus omnia fieri“1 ex antiquis illis S. Pauli temporibus vix unquam cum majore quam hodie lucran­darum animarum spe alliciebat pastores. Investigabiles sane sunt viae Domini in- comprehensibiliaque judicia2, qui ipso hoc terribili bello, dividendis — crederes — ab invicem animis scindendisque caritatis vinculis nato: ad insperatos utitur unio­nis nexus procreandos. Nostrum igitur erit agere, ut vinculum fideles inter ac pastorem Deo cooperante mirabiliter fir­matum, in sua soliditate perseveret om- nique, quem prudens suadebit zelus, pa­storali magis in dies foveatur diligentia. Tristissima quae bello junguntur illudque sequuntur tempora multiplices huic dili­gentiae suppeditabunt occasiones. Sane si grex tamquam bonos inter pericula nos sibi adstitisse noverit pastores, si familia tamquam providos nos sibi tempore nu­bilo invigilasse meminerit patres: etiam pace ac prosperitate recuperata, filiali 1 I. Cor. 9, 22. 2 Rom. 11, 33. nobis semet subjiciet obsequio, manum­que illam, quae tot flentium absterserat lacrymas, licet hinc inde virga paterni rigoris armatam, grato osculabitur animo. V. V. et F. D. Atra mundo adhuc incumbit dolorum nox: faces bellici in­cendii alternis hic —illic terrent flammis; timendus mugientium tormentorum aérem agitat tonitrus miserabilisque ad coelum fertur vulneratorum ac morientium gemi­tus, ploratus et ululatus, tristis item vi­duarum ac orphanorum lamentatio : spec­taculum utique funestissimum. Attamen quasi e profundis densissimisque tenebris suavissimi serenae lucis ad nos penetrant radii verba divinae illius promissionis: „Pressuram in hoc mundo habebitis, sed confidite, ego vici mundum“.1 Certa de adversitatibus hujus saeculi nobis in Do­mino confidentibus promittitur victoria. Praeclara adimpleta jam ex parte hujus divinae promissionis hucusque ex­perti sumus specimina. Longa serie ob oculos se sistunt splendores triumphorum in tot proeliis reportatorum; cives armo­rum expertes in sacrificiis patriae offe­rendis admirabili contendunt aemulatione; delectat illa, quam in populo christiano conspicimus moralis vitae e tumulo pri­stinae tepiditatis resurrectio. Talia initia, tantos successus assecutis merito splen­didum fundatae spei affulget sidus, fore, ut qui dederit bene incipere, melius pro­sequi, idem daturus sit ad optimum finem perducere. Hac spe innixis suaviter ultima auribus resonant gratiarum actionis ad finem anni peractae verba: In te Domine speravi, non confundar in aeternum. Spes attamen nostra in auxilio divi­nae opis collocata nullatenus ad inertiam, sed ad eo majorem virium nos stimula­1 Joan. 16, 38.

Next

/
Oldalképek
Tartalom