Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
4 praeparareque non omittunt, ita nobis quoque militanti ecclesiae praefectis grave incumbit negotium defectibus per bellum quasi digito monstratis solertius invigilandi exortaque inter belli anxietates spiritualis pacis germina diligenter fovendi. Quisquis Vestrum V. V. F. F. sane optime suum novit gregem, optimumque profecto inveniet modum varias experientias hoc bello acquisitas in gregis sui emolumentum adhibendi. Cum tamen in multiplici hac varietate communia quaedam per communem luctam ac luctum producta inveniantur lineamenta, facere non possum, quin eadem quasi quandam occipientis anni Vobis proponam tesseram. Pacis temporibus, dum tepor animorum, otio dissolutorum magis in dies insolesceret evanesceretque fides atque frigesceret caritas, multos nostrum anxietas quaedam omni fere spe mutandarum in melius rerum destituit. Nonne „sal terrae“ a putredine revocandis destinatum est hominibus? Quid, quod tam cito spem abjiciamus? Num fines divinae gratiae nobis ponere licet? En ipse Dominus optimam nobis dedit instructionem : animae quasi jam perditae coruscante inter belli flammas divinae majestatis splendore ad saniora reductae sunt vitae principia res- persaeque sale amaritudinum a putredine evaserunt immunes. Nunquam igitur inter pastoralis curae difficultates modicae fidei nosmet fieri patiamur, neve illorum, quae animae sibi insita habent, obliviscamur divinae originis germinum. Si gladio verbi Dei „ad divisionem animi pertingentis“1 accincti, tuba evangelica increpantes Moysis instar2 dispersorum post vanitates ad Dominum congregaverimus fidelium tur1 Hebr. 4, 12. 2 Num. 10. 3. mam, fulgure judiciorum Dei ob oculos posito eundem divina gratia per nostram operam, qui per belli obvenerant terrores, eliciet resipiscentiae fructum. Ast si finito bello humum a Deo praeparatam neglexerimus fidelesque bona voluntate plenos sibimetipsis reliquerimus, valde timendum est, ne post intensum aliquot mensium religiosum fervorem eo major fiat momentanei zeli relaxatio. Quoti periculum etiam ex alio fonte haud parum accipiet incrementi. Etenim tales quoque invenientur, quos tremenda Dei inter tonitrum bellicum incedentis minime commovit visitatio. Hi indurata in perversitate cervice non solum ipsi „pejus quampatres ipsorum peccabunt“,1 sed fermento iniquitatis suae, etiam „totam massam corrumpere“2 non cessabunt, vel eo magis, quod felicem suum e bello reditum, inter tot piorum funera, impiis suis principiis patrocinari falso opinentur. Vigiles ergo Sionis esse oportebit custodes. Illud quoque clare nos edocuit bello hoc supremus Magister, quemnam exteriores vitae nostrae eventus cum regno Dei, quod intra nos est, habeant nexum, quomodo item Dei providentia per crucem ad lucem sapientissima nos manu- ducat dispositione. Quod enim in grandi hocce ac terribili gentium bello, relate ad universum Deus operatur orbem, hoc idem per singulos tam laetos, quam tristes, quoad singulas animas efficere intendit vitae casus. Totidem tactus sunt dexterae Omnipotentis, quibus nos e somno excitatos coelum suspicere atque „sursum corda“ levare admonet; totidem fila sunt retis illius, quod „piscatoribus hominum“3 1 Jer. 7, 26. 2 I. Cor. 5, 6. 3 Matth. 4, 19.