Circulares literae dioecesanae anno 1916. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

114 Nr. 2994. Orationes indulgentiis ditatae pub­licantur. In subnexo communico duo decreta Suae Sanctitatis ope quorum preces quaedam e thesauro Ecclesiae sacris di­tantur indulgentiis. Ipsas autem preces e textu originali in linguam Hungaricam verti jussi et subin versionéin, utpote originali in omnibus correspondentem, approbavi. I. Oratio ad populos Christianos Orien­tis cum ecclesia Romana iungendos indul­gentiis ditatur. BENEDICTUS PP. XV. Ad perpetuam rei memoriam. — Cum Catholicae Ecclesiae veritas unitate im­primis eluceat, nihil est magis exoptan­dum, quam ut homines, ab huius Matris complexu infeliciter abrepti, ad eam tan­dem, mutatis mentibus voluntatibusque, revertantur. Quae quidem desideria ac vota Romani Pontifices, Decessores Nostri, numquam concipere destiterunt et, quod potissimum ad Orientis schisma pertinet, omni tempore, sive Conciliorum auctori­tate, sive paternis hortationibus, sive etiam opera precationibus data, pro viribus co­nati sunt, ut tam multae ac nobiles Chri­stianorum gentes antiquam fidem, a qua misere desciverunt, denuo et corde uno et anima una profiterentur. Preces igitur, quas subiicimus, quaeque eo spectant, ut Christiani ex Oriente populi unum cum Romana Ecclesia ovile iterum constituant, et ab uno regantur Pastore, libenti qui­dem animo ratas habemus, et auditis quo­que VV. FF. NN. S. R. E. Card. Inqui­sitoribus Generalibus, eas caelestibus Ec­clesiae thesauris, quorum dispensatores Nos Altissimus delegit, summa voluntate locupletamus. Quare omnibus ex utro­que sexu fidelibus, qui ubique terrarum insequentes preces quolibet idiomate, dum­modo ad verbum sint expressae, per men­sem quotidie recitaverint, atque uno ip­sius mensis, ad suum cuiusque arbitrium eligendo, die, vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti, vel aliquam Ecclesiam, vel publicum Oratorium de­vote visitaverint, ibique ad mentem No­stram oraverint, Plenariam omnium pec­catorum suorum indulgentiam et remis­sionem misericorditer in Domino conce­dimus ac largimur. Iis vero fidelibus, qui, corde saltem contrito, quovis die easdem preces fuderint, trecentos dies de iniunc- tis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes indulgentias, pec­catorum remissiones ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus Christifide- lium in Purgatorio detentis per modum suffragii applicari posse misericorditer indulgemus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Praesen­tibus perpetuo valituris. Denique, ne quid postea immutationis vel erroris in subiec- tis precibus irrepat, earum exemplar in tabulario Brevium Apostolicorum asser­vari iubemus. II. Oratio quaedam ad s. Petrum aposto­lorum principem indulgentia ditatur. BENEDICTUS PP. XV. Ad perpetuam rei memoriam. — Cum divinus Redemptor noster universae Ecclesiae, quam pretioso suo sanguine fundavit, primum Pontificem ac Rectorem Beatum Petrum instituerit, nihil antiquius esse ducimus, quam ut fideles auxilium eiusdem Apostolorum Principis implo­rent. Opportunum est enim, sive ad fidem integre servandam, sive ad Sanctam Ma­

Next

/
Oldalképek
Tartalom