Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

6 rens tota in Deum redundet, utpote prin­cipalem bonorum nostrorum operum au­ctorem, „ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum, qui in coelis est.“1 Sic flamma caritatis proximum ca­lefaciens alteram, quae in Deurň tendit, suo sustinebit ardore, quo fiet, ut opera misericordiae binis amoris alis sublatae cum celeritate et hilaritate in sinum vo­lent indigentium „non ex tristitia et ne­cessitate, hilarem enim datorem diligit Deus.“2 Hilaritas et fervor vester certe non parum accipiet incrementi ex illo bonorum fidelium zelo, quem Deo sint grates, ubique diffusum conspicere licet. Num ducem gregariis militibus inferio­rem esse deceat? Cum tamquam Christi legatus „evangelizare pauperibus“3 sis missus nonne ignominiae tibi esset in tam eximia tui muneris parte a laicis, viris ac feminis, longe praeclariora adhiberi opera, ita ut Christi verba te feriant: „Sacerdos viso illo praeterivit, similiter et levita . . . Samaritanus autem videns eum miseri­cordia motus est“4 quae reprobationis sententia tanto gravius in nos caderet, quanto ratione quotidianae cum Christo 1 Matth. V. 16. 2 2. Cor. IX. 7. 3 Luc. IV. 18. 4 Luc. X, 31—33. Strigonii, die 1-a Januarii 1915. eucharistico unionis sacerdotes antiqui tes­tamenti praecellimus. Quid si ex isto di­vinae caritatis fornace frigidi pro turba­rum miseria et inopia exiverimus? Quod procul sit ab iis, quos Christus suo in terris regno voluit praeesse, quod „non alio nititur fundamento nisi caritatis.“1 Si itaque stellam divinae providen­tiae nobis praelucentem magna cum fi­ducia observaverimus, item caritatis oleum in lampadibus nostris deficere nunquam siverimus: duplicis huius luminis clari­tate circumfulsi et occurrentia itineris scandala, adversitatum incommoda, facile superabimus et a stadii nobis propositi meta, a Christo via, veritate et vita nostra nequaquam deflectemus. Quod ut et omnibus Vobis et Vestris e divina bo­nitate proveniat gregibus, non solum hoc primo, sed singulis quoque occipientis anni Dominum precabor diebus. Cui voto, mutatis paululum verbis libet illud Beatissimi Patris adjungere: „Utinam Dei miserantis beneficio fiat, ut i quem angeli in ortu divini hominum Re­demptoris faustum cecinere nuntium, idem occipienti anno quo prius obtingat: In terra pax hominibus bonae voluntatis.“ 2 Benedictus PP. XV. 1. c. Benedictus PP. XV. 1. c. Joannes m. P. Cardinalis, Archiepiscopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom