Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
7 Nr. 306. Bacchanaliorum diebus triduanae supplicationes indicuntur. II. Acerbum sane et dolendum praebent spectaculum armorum turpissimorum foedera, pariter atque bella, non sine summo scelere excogitata, ambitionis aestu quaesita, invidiae impulsibus fota: post hominum memoriam procul dubio crudelissima et maxima. Sed in tot tantisque rerum vicissitudinibus, quas nisi essemus lapides intime persentiscimus omnes, quotquot patriam hanc maiorum sanguine partam, non amore tantum, imo perpetuo quodam iudicio certatim diligimus: id nobis vel horrendos inter armorum strepitus solatii est: quod Deo et conscientia teste, ab omnium malorum prementium atque cruentorum caedium culpa plane simus immunes, utpote qui pro innata generosi animi virtute, numquam non consilia pacis cogitavimus et arma nonnisi lacessiti, pro debita Regis Apostoliéi et patriae defensione suscepimus. Quae cum ita sint, haud mirum, si bella sextum iam in mensem furentia, praeter nequitias in dies magis prementes, fructus etiam honestissimae voluptatis maturaverint in hominum animis, e veterno quodam diuturno ac mortifero excitatis. Circumspiciendo etenim si intueamur faciem terrae patriae, eam durante bello funditus commutatam esse, quis rerum aequus arbiter negabit? Sane obmutuit ubique superbia, mansuevit iracundia, conquievere partium studia, cessarunt fractionum odia, quia in summo patriae discrimine sensum fraternae omnium necessitudinis excepere pectora, quae unus nonnisi animat calescens amor patriae. Quae profecto omnia memoratu digna nec praetereunda; laetiora tamen et haud contemnenda sunt illa renovatae velut religionis signa, fideique et pietatis studia, aemulatione quadam praenobili excitata: quas quidem virtutes, fidelibus bellorum nequitia fatigatis, sed ad remedia correctionis utentibus, revirescere cernimus. Ne vero erumpentes avitae religionis et fidei maiorum nostrorum flammae tam facile extinguantur, quin imo coelesti secundante aura vehementem in ignem emergant: necesse est, vel ipsam scintillam continenter excitare, sedula navitate fovere et incudem diu noctuque tundere vehementer, ut fideles, ii praesertim, qui christiano equidem censentur nomine, sed mores et instituta Christiana deseruere infelices, ad eum redeant, in quo est salus et resurrectio nostra, quippe Christum Jesum, qui solus transformare potest animos, castigatos renovatosque ad conscientiam disciplinae, efficere reipsa bene moratos et meliores. Quam ob rem, cum experientia iam edocti videamus, 9