Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXI.

188 CONSTITUTIO APOSTOLICA DE SACRO TER PERAGENDO IN DIE SOLLEMNIS COMMEMORATIONIS OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM Incruentum Altaris sacrificium, ut- pote quod a sacrificio Crucis nihil natura ipsa differat, non modo caelitibus afferre gloriam, et iis qui in miseriis huius vitae versantur ad remedium et salutem pro­desse, sed etiam ad animas fidelium qui in Christo quieverint expiandas quamplu- rimum valere, perpetua et constans Eccle­siae sanctae doctrina fuit. Huius vestigia et argumenta doctrinae, quae quidem, saeculorum decursu, tum Christianorum universitatem praeclarissimis affecit sola­ciis, tum optimum quemque in admirati­onem infinitae Christi caritatis rapuit, in pervetustis latinae et orientalis Ecclesiae Liturgiis, in scriptis Sanctorum Patrum, denique in pluribus antiquarum Synodo­rum decretis expressa licet et manifesta deprehendere. Id ipsum autem Oecume- nica Tridentina Synodus sollemniore quadam definitione ad credendum propo­suit, cum docuit „animas in Purgatorio detentas fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili Altaris sacrificio iuvari“, eosque anathemate perculit, qui dicerent, sacrum non esse litandum „pro vivis et defunctis, pro peccatis, poenis, satisfactio­nibus et aliis necessitatibus“. Neque vero rationem agendi huic docendi rationi dissimilem unquam secuta est pia Mater Ecclesia; nullo enim tempore destitit Christifideles vehementer hortari, ne pate­rentur, defunctorum animas iis carere utilitatibus, quae ab eodem Missae sacri­ficio uberrime profluerent. Qua tamen in re hoc laudi Christiano populo verti debet, nunquam eius pro defunctis studium industriamque defuisse: ac testis Eccle­siae historia est, cum fidei caritatisque virtutes altius insiderent animis, actuosio­rem tunc operam et reges et populos, ubicumque patebat catholicum nomen, in eluendas Purgatorii animas contulisse. Ea ipsa profecto effecit tam incensa maiorum pietas, ut, plura ante saecula, in Regno Aragóniáé, consuetudine pau- latim inducta, die Sollemnis Commemora­tionis omnium defunctorum sacerdotes saeculares sacrum bis peragerent, ter vero regulares; quod privilegium Decessor Nos­ter immortalis memoriae Benedictus XIV. non modo, iustis de causis, confirmavit, verum etiam, rogatu Ferdinandi VI. His- paniarum Regis Catholici, itemque Toannis V. Lusitaniae Regis, Litteris Apostolicis, die XXVI. mensis Augusti a. MDCCXLVIII. datis, ita produxit, ut cuilibet sacerdoti e regionibus utrique Principi subiectis facultatem faceret ter eadem in Sollemni Commemoratione litandi. Procedente autem tempore, permulti, tum sacrorum Antistites, tum ex omni ordine cives, iterumvet saepius supplices preces Apostolicae Sedi adhibuerunt, ut eiusmodi privilegio ubique gentium lice­ret uti; eademque de re a proximis De­cessoribus Nostris et a Nobismetipsis, in hisce Pontificatus Nostri primordiis, pos­tulatum est haud semel. Nec vero dixeris, causas, quae ad propositum olim afferren­tur, iam nunc defecisse: quin immo et exstant adhuc et ingravescunt in dies. Etenim Cliristifidelium, qui Missas in defunctorum solacium celebrandas vel quovis modo statuerint vel testamento legaverint, pia haec instituta et legata

Next

/
Oldalképek
Tartalom