Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXI.

187 dolendum est partim deleta esse, partim ab iis neglegi qui minime omnium debeant. Huc accedit, ut ex iis ipsis, quorum ex­plorata religio est, non pauci redituum imminutione cogantur, ad contrahendum Missarum numerum, supplices Apostoli- cam sedem adire. Nos igitur, denuo conscientiam eorum graviter onerantes, qui suo hac in re officio non satisfaciant, caritate in defun­ctorum animas, qua vel a pueris incensi sumus, vehementer impellimur, ut omissa cum ingenti earum detrimento suffragia, quantum in Nobis est, aliquo pacto supplea­mus. Ea quidem miseratio hodie maiorem in modum Nos permovet, cum, luctuosis­simi belli facibus Europae fere omni ad­motis, cernimus ante Nostros paene ocu­los tantam hominum copiam, aetate flo­rentium, immaturam in proelio mortem occumbere; quorum animabus expiandis etsi defutura non est propinquorum pietas, eam tamen necessitati parem quis dixe­rit? Quandoquidem vero communis om­nium Pater divino consilio facti sumus, filios vita functos, Nobis carissimos et desideratissimos, volumus, paterna cum largitate, congesti e Christi lesu meritis thesauri abunde participes efficere. Itaque, invocato caelestis Sapientiae lumine auditisque aliquot Patribus S. R. E. Cardinalibus e Sacris Congregationibus de disciplina Sacramentorum et Sacrorum Rituum, haec quae sequuntur in perpe­tuum statuimus. I. Liceat omnibus in Ecclesia uni­versa Sacerdotibus, quo die agitur Sollem­nis Commemoratio omnium fidelium de­functorum, ter sacrum facere; ea tamen lege, ut unam e tribus Missis cuicumque maluerint applicare et stipem percipere queant; teneantur vero, nulla stipe per­cepta, applicare alteram Missam in suffra­gium omnium fidelium defunctorum, ter­tiam ad mentem Summi Pontificis, quam satis superque declaravimus. II. Quod Decessor Noster Clemens XIII. Litteris die XIX. mensis Maii a. MDCCLXI. datis concessit, id est ut om­nia altaria essent eo ipso Sollemnis Com­memorationis die privilegiata, id, quate­nus opus sit, auctoritate Nostra confir­mamus. III. Tres Missae, de quibus supra diximus, sic legantur, quemadmodum fel. rec. Decessor Noster Benedictus XIV pro Regnis Hispaniae et Lusitaniae prae­scripsit. Qui unam tantummodo Missam cele­brare velit, eam legat quae in Missali in­scribitur legenda in Commemoratione omnium fidelium defunctorum; eandem adhibeat qui Missam cum cantu celebra­turus sit, facta ei potestate anticipandae alterius et tertiae. IV. Sicubi acciderit, ut Augustissi­mum Sacramentum sit expositum pro Oratione XL Horarum, Missae de Requie, cum vestibus sacerdotalibus coloris violacei necessario dicendae (Decr. Gen. S. R. C. 3177—3864. ad 4), ne celebrentur ad Altare Expositionis. Quod reliquum est, pro certo habe­mus fore, ut omnes catholici orbis Sacer­dotes, quamquam sibi licebit die Sollem­nis Commemorationis omnium fidelium defunctorum semel tantum litare, velint libenter studioseque insigni privilegio uti quod largiti sumus. Impense vero omnes Ecclesiae filios hortamur, ut, memores officii, quo erga fratres, Purgatorii igne cruciatos, non uno ex capite obligantur, frequentes eo die sacris, summa cum reli­gione, intersint. Ita futurum certe est, ut.

Next

/
Oldalképek
Tartalom