Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXI.
185 XXL Nr. 4882. Privilegium trium Missarum die commemorationis 0. 0. F. F. D. D. celebrandarum, a Benedicto Papa XV. Urbi et Orbi concessum. Insigne illudque singulare privilegium, quo in Hispaniarum et Lusitaniae regnis omnes iam dudum fruebantur sacerdotes, ut die commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum volentes possint singuli tres Missas celebrare: Augustissimus Pontifex Benedictus PP. XV. uti ex constitutione apostolica eidemque adnexo Urbis et Orbis decreto inferius descriptis patet, ad universam ecclesiam extendere dignatus est. Superfluum quidem est plana apostolicae provisionis verba ulterius explanare, id tamen inculcare iuvat, unius nonnisi ex tribus eadem die litandis Missis applicationem manere liberam, reliquarum a Summo Pontifice esse statutam et ab omnibus privilegio frui volentibus religiose servandam. Quoad purificationem calicis serventur omnia, quae alias in Nativitate Domini praescripta sunt, etiam quoad eos, qui in locis inter se dissitis celebrare velint aut debeant. (Videsis Directorium adioec. pag. 176. et seq.) Interim sacerdos, qui unam tantum celebrare valet aut vult, debet dicere primam Missam, quae inscribitur in commemoratione 0. 0. F. F. D. D.; qui vero duas tantum, alteram e reliquis ad libitum eligere potest. (S. R. C. 18. Febr. 1892. Calagurit. Nr. 3767. ad 27.) Volumus autem, ut privilegium de quo agitur, currente anno primum vigere incipiens, Dominica Octobris tertia e suggestu sacro promulgetur et debite explicetur, simulque fideles identidem moneantur, ut facta sacramentali confessione synaxin devote celebrantes fratrum praesertim in acie campi gloriose pro patria defunctorum memores sint per applicationem indulgentiarum plenariarum toties quoties hac die lucrandarum. (Pius X. 25. Junii 1914.) Denique, quia Mors Imperator num- quam ab origine mundi tam multam et formidolosam fecerit messem inter gentes et populos, quam in bello nunc furente omnium cruentissimo: volumus et mandamus, ut ad officia pietatis in defunctorum suffragium et vivorum simul solatium hac vice facienda, omnes hoc anno aeque civiles atque militares magistratus perhumane invitentur. In ecclesia mea ca- thedrali Missam cum subsequente ad tumulum absolutione pro omnibus, qui in bello gloriosam mortem oppetiere solem- nius ipse peragam, interim ad aram Crucis aliqua Capituli dignitate Missam planam pro 0. O. F. F. defunctis celebrante. 29