Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

173 in „opusculo tripartito“ manuale cateche- ticum exhiberet parochis. Immo in sup­remo s. hierarchiáé fastigio, ut e. gr. tractatus catechetici S. Coelestini Y. tes­tantur, vinea haec tenella suos nacta est operarios, ita ut calumniosa illa Melanch- tonii in ecclesiam medii aevi accusatio: „apud adversarios nulla prorsus est puero­rum catechesis“ plane in irritum ceciderit. Ad repellendam tamen hanc pseudo- reformatorum cavillationem tollendosque errores ab ipsis disseminatos, omnia fere, quae hoc tempore habita sunt verae refor­mationis concilia praeter templorum nito­rem, concionum ac sacramentorum fre­quentiam, etiam catechismi traditionem tamquam catholicae restaurationis consi­derabant media. Hac via incedebant omnes quotquot afflictae ex tanto vulnere succur­suri erant s. matri ecclesiae. Inter ceteros praeclarus vir s. Ignatius de Loyola, auctor novi illius tirocinii, plurimum de catholico nomine meriti, quod s. Petrum Canisium aliosque sollertissimos rei catecheticae protulit et usquedum profert heroes. Non minorem familiae a S. Josepho Calasanctio aliisque fundatae pro re nostra fovebant spiritus ardorem. Sanctorum vero Caroli Borromaei, Petri Forrerii, Alphonsi de Ligurio, Joannis de la Salle nomina me­minisse sufficiat, cum non solum rei cate­cheticae, sed generatim etiam temporum suorum apostoli fuerint. Quid mirum quod S. Pius V. occupationem hanc „opus sanc­tissimum“ nominaverit, Paulus V. vero eandem etiam muneribus e thesauro eccle­siae depromptis distinctam esse voluerit. Quod vero nostram attinet patriam, sacri­ficia illa, quae a meis praedecessoribus in scholas catholicas erigendas sustinendasque facta sunt, eloquentissima praestant testi­monia. Quid enim haec sacrificia haud pauca aut parva sibi velint, nisi decus gentis nostrae, ut magnus loquitur Card. Pázmán, per religiosam juventutis educa­tionem obtinendum! Quod tot praeclarorum virorum com­mendat auctoritas, idem rei ipsius inculcat gravitas. Quid sanctius nobis imaginari possimus, quam animam juveni­lem, gemmam istam pretiosam e profundo divini abyssi pelago oriundam, per saluta­ris regenerationis undas ad dignitatem filiorum Dei elevatam, thesauris divina­rum veritatum ditandam, nativamque eiusdem pulchritudinem additis virtutum ornamentis magis in dies expoliendam ac augendam ? Quae veritatum et virtutum ornamenta sane plurimi sunt facienda. Scientia, quae heic communicatur ipsum Deum habet pro objecto, principium ac finem omnium, ens super omnia eminens, quo maius ac excellentius nec esse, nec cogitari potest. Certitudo vero huius scien­tiae maxima est, quippe quae divina inniti­tur revelatione, verbo ipsius Dei omniscii ac veracissimi. Prudentia in palaestrae huius instruc­tionibus tradita, illas complectitur quae­stiones, quae maximum pro vita tam sin­gulorum hominum, quam totius societa­tis habent momentum. Undenam profecti sumus, quonam tendamus, quamnam ad nostrum principium ac finem habemus relationem, quibusnam officiis adimpletis triplici nostrae ad Deum, ad nosmetipsos nostrosque proximos statisfiat relationi: eiusmodi profecto sunt quaestiones, quae saeculorum decursu maximorum philoso­phorum vexabant ingenia, nec alicubi extra ecclesiae magisterium sufficientem adeptae sunt solutionem. Nec ipsa solum­modo rigida traduntur officia, sed inci­tamenta quoque proponuntur aptissima,

Next

/
Oldalképek
Tartalom