Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIX.

172 aeternam poenam tales scandalizantibus minantis (Matth. 18, 6.), laudesque di­vinas e parvulorum cordibus profectas plurimi aestimantis (Mattii. 21, 15.) sat sufficienter nos admonet negotium par­vulorum maximi esse habendum. Agendi ratio virorum de ecclesia Christi optime meritorum id ipsum nobis inculcat. Sufficiat eminentissimos quos­dam hac in re zelosissimosque succincto calamo perstrinxisse athletas. Ipsorum apostolorum Christi praedicandi „omni creaturae1" activitas, ad tales utplurimum restringitur, qui etsi adulti corpore, spiritu tamen parvulis assimilabantur, qui non adeo cibo solido paternaeque disciplinae rigore, quam magis materno spiritualis doctrinae lacte indigebant. Haec praxis instruendorum adulto-parvulorum sequiori- bus quoque praevalebat temporibus, cui Deus specialia saepe charismatum dona adjecit, sancta mater ecclesia vero electis ad hoc opus optimis magistris erectisque scholis — ut ajunt catecheticis (e. gr. Alexandrina) — systematicum laboris tan­topere gravis ordinem stabilire conabatur. Praeclarorum virorum, siderum lucen­tium hoc in stadio nobis occurrunt nomina. Hunc campum Origenis, SS. Clementis Alexandrini, Didymi, Hieronymi, Augus­tini, Cyrilli tam Hierosolymitani quam Alexandrini laborum studiorumque riga­bant sudores. Viris nonnisi peritissimis hanc disciplinae pastoralis partem comis- sam fuisse vel ex eo colligere licet, quod non pauci eorum dignitate episcopali fuerint insigniti. Cum vero gratia Christi omnis in ecclesia foecunditatis fons ac principium monastici ac religiosi instituti displantavisset seminaria, opus catechi- zandi tamquam praecipuus eorumdem flos majora in dies coepit incrementa. Spiritus ibidem vigens, Dei ac proximi caritate fervidus, quodnam ex operibus misericor­diae sibi proprium assumat facili intel­lexit negotio. Hoc strenuorum ingeniorum labore effectum est, ut non solum religio­nis tenella adhuc plantatio altiores figeret radices, ut expugnatis paganismi tenebris serenum morum Christianorum lumen latius utique diffunderetur, sed etiam ut feritas populorum ejus temporis mitesceret stabiliusque ac firmius illa regna nancis­cerentur fundamentum. Quae firmitas reg­norum consolidataque stabilitas vicissim non parum juvaminis sacrae contulit dis­ciplinae. Doctrinae siquidem ac morum praecepta in sacris catechesibus propositae ex parte latarum legum civilium quoque congruam sortita sunt sanctionem ac o tutelam. Aevum strictioris illius, quae inter utramque rempublicam, sacram ac civilem, intercedebat relationis ulteriori catecheseos evolutioni parabat viam. Inde a Carolo Magno saepius in dies piorum principum de „scholis pietatis Christianae“ erigendis ac juvandis non solum decreta occurrunt, sed etiam copiosa munificentiae fulgent dona. In familiis vero SS. Dominici ac Francisci zelosissimos instruendae ac edu­candae pubis negotium accepit coopera­tores. Ingenia non minora quam S. Thomas Aqu. ac S. Bonaventura ad hocce opus sua contulerunt fatigia. Quantae vero excellentiae haec occupatio censeretur, lucullentissime ex Joannis Gfersonii, cele­berrimi cancellarii universitatis Parisien- sis, doctoris christianissimi, videre est exemplo, qui nec vastissimae, qua praecel­lebat eruditioni, nec praecelsae qua polle­bat dignitati quidquam dedecoris inferri putabat ex eo, quod „de parvulis ad Christum trahendis“ dissereret, vel quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom