Circulares literae dioecesanae anno 1915. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIX.
171 dum proferunt. Cum scholae sit educationem apud lares paternos incoeptam exin- tegrare eiusque defectus corrigere ac supplere, cur recte in „re sacra“ demandato sibi officio deesse debeat, nostris praesertim temporibus, cum parentes pluribus ac antea quotidianae vitae curis pressi, mancam utplurimum educandae suae proli praestare possunt aut solent operam? Ethica vero „laicalis“ qualesnam producat effectus, in propatulo est statis- ticisque illarum regionum, ubi tristes suos disseminare pergit fructus, comprobatur argumentis. Deo sint grates, furiae harum procellarum abstrusis occultisque cavernis oriundae tamquam firmissimum murum sibi obviam habuerunt unanimem catholicorum Hungáriáé indignationem nequaquam tacitam, sed verbis ac factis digne manifestatam, ita ut insultus illi repentini fortiter repressi plane conticuerint. Plurimum quoque contulit ad agitationem hanc comprimendam exortum interea bellum, quod omnibus theoreticis argumentis validius comprobavit plurimum in hac inaudita populorum concertatione valere religionis spiritum, utpote amoris patriae, fortitudinis atque promptitudinis in ferendis sacrificiis unicum atque solidissimum fundamentum. Ne putemus tamen flammam ignis devastationem educationis religiosae minitantis penitus extinctam esse; gliscit enim nunc quoque sub cineribus favilla, quae faventibus ventis facile in flammam erumpet. Vigilare nos utique oportet et, ne dormientibus nobis adversariorum temeritas novis telis vacet cudendis, diligentem operam firmando ac communiendo huic propugnaculo, educationi religiosae, impendere debemus, ut lux exinde emicans nativa sua virtute tenebrarum dispergat assultus. Forti cohorti illorum fidelium, qui intrepide nostris semet opposuerunt inimicis, monstrare debemus, quanti hanc rem sacratissimam faciamus, pro qua ipsi odia et ironias adversariorum sustinere non dubitaverint. Testimonium vero tam pretiosae margaritae — ut in proverbio evangelico — totam virium ac facultatum nostrarum substantiam adaequantis maxime strenuam a nobis diligentiam in ipsa defendenda ac tuenda e nobis eliciat oportet. Tristissimum sane foret, si quod nunc debellatis impugnato- ribus et interveniente armorum strepitu aeque ereptum est, nostra incuria tabesceret sibique derelictum renovatis inimicorum succumberet incursibus. Etenim semel repulsi haud conquiescent, sed advenientibus magis opportunis circumstantiis cum aliis septem spiritibus nequioribus se, novos tentabunt impetus. Sobrii ergo simus VV. FF. et vigilemus. Sobrie hac victoria de hostibus reportata utamur vigilemque juventuti instruendae ac educandae navemus operam, ut ulterioribus, si quae forte in rem nostram insurrexerint, fortiorem adhuc in fide generationem queamus objicere invasionibus. Nulla, nec minima pars tam sancti laboris vobis VV. FF. parvipendenda est. Speciosior fors in aliis curae pastoralis campis, sed nullatenus utilior datur occupatio. Auditorium parvulorum nequaquam contemnendum est. Agitur enim de tenello grege Christi nutriendo et adaquando, agitur de fertilissima agri Dominici parte colenda, riganda et exquisito verbi Dei semine providenda. Exemplum divini Salvatoris parvulos peramanter invitantis (Matth. 19, 14.), humilitatem ipsorum sequendam proponentis (Matth. 18, 4.),