Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
77 VI. Nr. 2227. Ad perillustrem virum Aloisium Oster, prae- sidem consilii operi a Sancta lesu infantia in Germania superiore administrando. Caritatis opus a sancta Jesu Infantia nuncupatum olim etiam apud nos floruit, ast hodiedum zelus opus hoc propagandi paulatim elanguescit. Quantopere autem cordi sit Sanctissimo Patri huius pii operis propagatio, conspicere licet ex epistola inferius allata, quam ad miserorum infantium aeternam salutem uberius procurandam communico praedictum opus venerabili clero meo enixe commendando. Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Florere istic praestan- tissimae caritatis opus quod a sancta lesu Infantia nuncupatur, atque ita florere, ut corrogatae superiore anno, in toto catholico orbe, pro eodem stipis fere dimidiam partem catholici e Germania pueri obtulerint, haud mediocri Nos cum laetitia ex datis a te nuper litteris'cognovimus. Res enim est de curanda aeterna tot miserorum infantium salute, nihilque Nobis iucundius quam in id adiutores habere etiam pueros, qui Ecclesiae matris caritatem student efficere uberiorem, ut ibi ipsa novos filios, novos caelo nanciscatur heredes. Nos scilicet supplices ad Deum adhibemus preces, ut mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem det in horum puerorum sinum: votaque haec Nostra ut e sententia expleantur, coelestium auspicem munerum Nostraeque testem benevolentiae apostolicam benedictionem tibi, dilecte Fili, ipsis pueris itemque omnibus quibus in administrando opere atque in colligenda piorum stipe uteris adiutoribus, peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die XX februarii MCMXIV, Pontifiacatus Nostri anno undecimo. Ssmus Dominus noster D. Pius div. prov. Pp. X, in audientia R. P. D. Ad- sessori S. Officii impertita, benigne concedere dignatus est, ut christifideles recitantes, corde saltem contrito, iaculatoriam precem: Sancta Maria, libera nos a poenis inferni, indulgentiam centum dierum lucrari valeant, defunctorum ani- mabus etiam profuturam, toties quoties id egerint. In eadem porro audientia, similem concessit indulgentiam, in favorem recitantium sequentem invocationem : Sa?ita Maria, Liberatrice, pregate per noi e per le anime purganti. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Nr. 2228. Binae jaculatoriae preces ad B. V. Mariam indulgentia C dierum ditantur. D. Card. Ferrata, Secretarius. L. f S. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. O. 12