Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
78 Nr. 2229. Preces post peracta exercitia Spiritualia vel peractas missiones recitandae, Indulgentia CCC dierum ditantur. Iesu Christe, qui pro me cruci affigi voluisti, gratias tibi ago pro cunctis amoris tui beneficiis, quae hisce sacrorum exercitiorum ( vel sacrae missionis) diebus mihi contulisti. En iterum mihi persuasum est ante omnia oportere, ut salvem animam meam, unicam et immortalem. Ideoque firmiter propono in primis omne peccatum lethale vitare, omnemque voluntariam atque proximam peccati occasionem, maxime vero hanc . . ., quae tantopere mihi nocumento fuit. Sed etiam peccato veniali omnique ad ipsum pravo affectui pro viribus obsistere volo. Promitto Tibi me omnia status vel officii mei munera fideliter atque religiose adimpleturum, totamque vitam meam iuxta sanctissimam voluntatem tuam instituturum. Insuper promitto Tibi, o bone Iesu, me quotidianis orationibus instare velle, praesertim vero tentatione urgente ad orationem confugere. Diem Dominicam sanctificare volo et ad mensam sanctam tuam frequenter et devote accedere. Denique totam vitam meam Tibi offero, maxime labores meos atque dolores. Bendic mihi et omnibus qui mecum hisce sacris exercitiis (vel huic sacrae missioni) iuterfuerunt. 0 Maria, virgo immaculata, filius tuus (vel filia tua) esse volo, Teque per sacratissimi Rosarii devotionem pie venerari libenter intendo. Da mihi, Domine Iesu, Matrem tuam in patronam singularem, et esto solatium et gaudium meum usque ad vitae meae beatum finem. Arnen. Die 29. ianuarii 1914. Ssmus Dominus noster D. Pius div. prov. Pp. X., in audientia R. P. D. Ad- sessori S. Officii impertita, benigne concedere dignatus est, ut christifideles, corde saltem contrito ac devote supra relatam orationem recitantes, Indulgentiam trecentorum dierum, semel in die lucrandam, defunctorum animabus, si quis maluerit, applicabilem, acquirere valeant. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. D. Card. Ferrata, Secretarius. L. f S. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. 0. Ssmus Dominus noster D. Pius div. prov. Pp. X., in audientia R. P. D. Ad- sessori S. Officii impertita, benigne elargiri dignatus est indulgentiam centum dierum, toties quoties lucrandam, etiam animabus in Purgatorio degentibus profuturam, in favorem eorum fidelium, qui, corde saltem contrito, iaculatoriam precem : Mater de perpetuo succursu, ora pro nobis, vel, iuxta peculiarem locorum praxi m : Domina nostra de perpetuo succursu, ora pro nobis, recitaverint. Praesenti perpetuis futuris temporibus valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. D. Card. Ferrata, Secretarius. L. f S. f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. 0. Festum B. Mariae Virginis, Magnae Hungarorum Dominae, hucusque assignatum Dominicae II octobris, ad normam recentium rubricarum et decretorum, et ad maiorem uniformitatem curandam, sacra Rituum Congregatio, vigore facultatum sibi specialiter a sanctissimo Domino nostro Pio papa X. tributarum, Nr. 2230. Indulgentia C dierum conceditur recitantibus iaculatoriam precem B. Mariae Yirg. de perpetuo succursu. Nr. 1567. De Festo B. Mariae Virginis, Magnae Hungarorum Dominae.