Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

156 theologia Pontificioque iure solide institui in Urbe coeperunt, vigilanter nimirum tum decessore Nostro tum Nobismetipsis curantibus ut in Collegio Anselmiano sanctum esset traditam a Patribus doctri­nam incorrupte impertire atque a teme­raria quavis novitate rerum abhorrere. Etenim nunc maxime cum errores per­niciosissimi e falsis scholis profecti late in mentes hominum irrepserunt, viros reli­giosos sacrarum rerum scientia bene in­structos esse oportet, ut et studium per­fectionis Christianae firmo nitatur funda­mento et ipsi ceteris possint in via veri­tatis magistros se praebere ac duces. Itaqua praeceptoribus alumnisque huius Collegii illud ab initio propositum fuit, ad Cantuariensis Doctoris monita, Schola­sticorum Patris, S. Romanae Ecclesiae „fidem indubitanter tenendo, amando et secundum illam vivendo“ pro viribus in eiusdem fidei rationibus indagandis se exercere. Quo in studio magistrum semper secuti sunt ipsum S. Thomam, cuius aurea doctrina mentes splendore suo illuminat; cuius via et ratio usque ad profundissimam divinarum rerum cognitionem sine ullo erroris periculo perducit. Neque vero con­ceptam spem fefellit exitus : mirum enim quantum incrementi Ordo Benedictinus postremis temporibus accepit. Equidem gaudemus Nobis, cum videmus numerum eorum sodalium iam factum duplo ma­iorem ; monasteria ubique vetusta refici, nova condi; plurima gymnasia academias- que non paucas optimo cum fructu a Benedictinis gubernari; ex eisque pietatis et studiorum domiciliis subinde prodire promptos et alacres, qui lucem Evangel i i in barbaros propagent. Omnino novus qui­dam vigor huic Ordini, Dei benignitate, iniectus videtur, sed profitemur libenter Urbanum, de quo loquimur, Collegium • non parum ad eam rem contulisse. Plures enim eorum qui Anselmianis in aedibus educati sint, monasteriis et scholis prae­positos, plures ad magisterium doctrinae vel ad alia praeclara munera adhibitos esse scimus. Quo igitur tam salubre institutum magis magisque firmaretur et cresceret, tum Leo Pp. XIII, tum Nosmetipsi Col­legio S. Anselmi paternae benevolentiae dare documenta non destitimus; eaque Nobis nunc opportuna gratia accessione cumulare libet. Decessor Noster cum Col­legii aedificia in Monte Aventino sua munificentia excitasset legesque ac statuta sanxisset, eidem insigne dedit vivo vocis oraculo privilegium laureas gradusque academicos conferendi. Id Nos conside­rantes, duximus faciendum, utpote ad Dei gloriam conducibile, atque utile Ecclesiae Ordinique Benedictino, cuius patrocinium peramanter Nos Ipsi suscepimus, ut huius concessio beneficii firmius consisteret. Itaque re mature perpensa, coi latisque consiliis cum dilecto Filio Nostro, Car­dinali S. Congregationi Studiorum Prae­fecto, apostolica Nostra auctoritate ac Motu-proprio statuimus, ut Collegium Benedictinorum S. Anselmi de Urbe ad instar aliarum academiarum in Urbe exsis­tentium, perpetuo privilegium obtineat conferendi omnes gradus academicos cum in philosophia, tum in sacra theologia, tum in i ure canonico alumnis utriusque cleri, saecularis ac regularis, qui rite laudati Collegii scholas in memoratis facultatibus frequentaverint et, periculo coram Collegii professori bus facto, maiorem suffragiorum partem retulerint. Quo autem salubriores hoc privile­gium et Ordini et Ecclesiae fructus ferat,

Next

/
Oldalképek
Tartalom