Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

157 volumus et praecipimus, ut Professores Collegii Anselmiani in re tum philoso­phica tum theologica doctrinam semper sequantur Aquinatis, atque in praelectio­nibus sacrae theologiae pro alumnis qui ad academicos gradus contendunt, ipsum textum S. Thomae adhibeant. Aquinatem enim deserere, in re philosophica praeser­tim et theologica, uti iam diximus, non sine magno detrimento esse potest; ipsum sequi tutissima est via ad profundam divinarum rerum cognitionem. Quoniam vero omnis sufficientia nostra ex Deo est, Eundem ex intimo corde ap­precamur, ut, qui coepit hoc opus bonum, Ipse perficiat, et in auspicium omnium caelestium gratiarum itemque in pignus paternae Nostrae caritatis omnibus Profes­soribus alumnisque Collegii S. Anselmi apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Quae autem hic a Nobis constituta sunt, firma et valida in perpetuum esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet, etiam speciali et specialissima mentione dignis, non obstantibus. Datum Romae apud sanctum Petrum die XXIV mensis iunii MCMXIV, Ponti­ficatus Nostri anno undecimo. PIUS PP. X. die 1 sept. a. MCMX, quum datis litteris Sacrorum antistitum ad omnes Episcopos summosque Religiosorum Ordinum magi­stros, quibus cura rite instituendae sacrae iuventutis incumberet, haec in primis eos admonebamus: „Ad studia quod attinet, volumus probeque mandamus ut philoso­phia scholastica studiorum sacrorum fun­damentum ponatur ... Quod rei caput est, philosophiam scholasticam quam sequen­dam praescribimus, eam praecipue intelli- gimus, quae a Sancto Tlioma Aquinate est tradita: de qua quidquid a Decessore Nostro sancitum est, id omne vigere volumus et, qua opus sit, instauramus et confirmamus, stricteque ab universis servari iubemus. Episcoporum erit, sicubi in Seminariis neglecta fuerint, ea ut in posterum custodiantur, urgere atque exigere. Eadem Religiosorum Ordinum Moderatoribus praecipimus.w Iam vero, cum dictum hoc loco a Nobis esset praecipue Aquinatis sequendam philosophiam, non unice, nunnulli sibi persuaserunt, Nostrae sese obsequi aut certe non refragari voluntati, si quae unus aliquis e Doctoribus scholasticis in philosophia tradidisset, quamvis principiis S. Tliomae repugnantia, illa haberent promiscua ad sequendum. At eos multum animus fefellit. Planum est, cum praeci­puum nostris scholasticae philosophiae ducem daremus Thomam, Nos de eius principiis maxime hoc intelligi voluisse, quibus, tamquam fundamentis, ipsa nititur. Ut enim illa reficienda est quorumdam veterum opinio, nihil interessé ad Fidei veritatem quid quisque de rebus creatis sentiat, dummodo de Deo recte sentiatur, siquidem error de natura rerum falsam Dei cognitionem parit; ita sancte inviola- teque servanda sunt posita ab Aquinate Nr. 4962. Pro Italia et ' insulis adia- centibus de studio Doc­trinae S. Thomae Aquinatis in scholis ca­tholicis pro­movendo. Doctoris Angelici nemo sincere ca­tholicus eam ausit in dubium vocare sen­tentiam : Ordinare de studio pertinet praecipue ad auctoritatem Apostolicae Sedis qua universalis Ecclesia gubernatur, cui per generale studium providetur} Quo Nos magno quidem officii munere cum alias functi sumus, tum praesertim 1 Opuse. Contra impugnantes Dei cultum et reli­gionem, c. III.

Next

/
Oldalképek
Tartalom