Circulares literae dioecesanae anno 1914. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
155 • simis ex rationibus concessam, apto modo ad suorum curiatorum fidelium notitiam perferant, simulque de communi consilio cum senioribus populi habito, horam celebrandae Missae statuant, quae attentis circumstantiis poterit esse solummodo lecta, si tamen brevis de Evangelio currenti homilia servetur, nec ullo modo preces a Nobis pro tempore belli alias praescriptae omittantur, ut Deus et Pater misericordiarum, patriam nostram iam toties castigatam, inimicorum feritate tandem depressa, a peste, fame et bello liberet, regibus autem et principibus Christianis, pacem et concordiam donare dignetur. Nr. 4961 Declaratio circa oratio nem tempón belli a Nobis imperatam. Licet aperta omnino sit locutio, qua . nuper collectam ex Missa tempore belli 'quotidie sumendam imperavimus, tamen obortum est circa eam dubium, utrum reipsa quotidie dicenda veniat. Mens fuit, ut indiscriminatim omnibus diebus dicatur, et quidem ad instar orationis imperatae pro re gravissima, ac proinde in festis etiam classicis sumenda est sub unica conclusione cum oratione festi, nisi occurrat aliqua commemoratio, quia tunc dicitur sub distincta. In festis dupl. II. cl. et aliis festis ritus inferioris, dicitur tam in Missis solemnibus, quam privatis sub distincta conclusione, prout etiam in Missis privatis dupl. I. classis. 4969. sz. A bérmálás nem lesz megtartva. Ezennel értesítem az érdekelteket, hogy tekintettel a háborús időkre, az egyes esperesi kerületekben és városokban ez óv őszére kitűzött bérmálások elmaradnak. Literis circularibus IX. nr. 2961. indicta sunt exercitia sacra diebus 24—28. mensis currentis in aedibus Seminarii Strigoniensis asservanda. Cum autem multi e clero ad servitia militaria praestanda vocentur et animarum pastores, qui apud fideles suos remanent, strenue cooperentur oportet, ut sors eorum, quos militiae addicti absque subsidio domi relinquere coguntur, alle- vietur nec tempora haec turbulenta re- collectioni animae favorabilia sint censenda, exercitia sacra communia indicta non asservabuntur. Hortor tamen omnes, qui exercitiis sacris vacare desiderant et hoc facile praestare possunt, ut in aliquam religiosorum domum semet exercitiorum sacrorum causa retrahant. Nr. 4967. Exercitia sacra non asservabuntur. Praeclara inter opera decessoris Nostri Leonis Pp. XIII, fel. rec., exstat sane Collegium Anselmianum quo quidem Ordini S. Benedicti in hac Alma Urbe proprium Seminarium datum est. Noverat enim, qua erat sapientia, Pontifex nihil posse plus conferre eo, ut religiosa Patriarchae Cas- sinensis familia, quae de Ecclesia et de societate civili tam multis nominibus optime est merita, feliciter ad splendorem pristinum revirescat, quam si adolescentes monachi Romam undique conveniant et sub auspiciis eius qui Christi Vicarius est, instituti sui disciplina ac sacris doctrinis erudiantur. Quippe in Romani Sede Pontificatus omnibus qui christiano gloriantur nomine, ac praecipue religiosis Ordinibus fons sanctitatis et sapientiae uberrimus patet. Evocati igitur a Pontifice maximo, Benedictinae familiae alumni philosophia, Nr. 4963. De potestate conferendi academicos gradus facta Anselmiano urbis Collegio.