Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

67 Nr. 2862. De monia­lium et soro­rum confes­sionibus. VIL DECRETUM DE MONIALIUM ES SORORUM CONFES­SIONIBUS. Cum de sacramentalibus Monialium et Sororum confessionibus moderandis plures ad hunc diem, ex re et ex tem­pore, iussae sint leges, eas, aliqua ex parte immutatas et apte dispositas, visum est in unum colligere Decretum, prout sequitur: 1. Unicuique religiosae communitati tum Monialium tum Sororum, regulariter, unus dumtaxat detur Confessarius ordi­narius: nisi ob magnum ipsarum nume­rum, vel aliam iustam causam, alterum vel plures dari oporteat. 2. Confessarius ordinarius, regulari­ter, non ultra triennium in hoc munere permaneat. Episcopus tamen seu Ordina­rius eum ad secundum, immo etiam ad tertium triennium confirmare poterit: a) si ob sacerdotum ad hoc officium idoneorum penuriam aliter providere ne­queat; vel b) si maior Religiosarum pars, ea­rum quoque quae in aliis negotiis ius non habent ferendi suffragium, in eius­dem Confessarii confirmationem, per se­creta suffragia, convenerit; dissentientibus tamen, si velint, aliter providendum erit. 3. Pluries in anno, unicuique reli­giosae communitati detur Confessarius extraordinarius, ad quem omnes Religio­sae accedant oportet, saltem ut benedi­ctionem accipiant. 4. Unicuique domui religiosae aliquot ab Ordinario sacerdotes deputentur, quos Religiosae in casibus particularibus, con­fessionis peragendae causa, facile vocare queant. 5. Si qua Religiosa, ad animi sui quietem et maiorem in via Dei progessum, aliquem specialem Confessarium vel mo­deratorem spiritualem postulet, erit facile ab Ordinario concedendus; qui tamen in­vigilabit ne ex hac concessione abusus irrepant: quod si irrepserint, eos caute et prudenter eliminet, salva tamen con­scientiae libertate. 6. Si Religiosarum domus Ordinario loci subiecta sit, hic eligit sacerdotes a confessionibus tum ordinarios tum extra­ordinarios ; si vero Superiori regulari, hic Confessarios Ordinario loci praesentet, cuius est iisdem audiendi confessiones po­testatem concedere. 7. Ad munus Confessarii sive ordi­narii, sive extraordinarii, sive specialis, deputari possunt sacerdotes, tum e Clero saeculari tum, de Superiorum licentia, e io

Next

/
Oldalképek
Tartalom