Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

68 Clero regulari, dummodo tamen nullam habeant in easdem Religiosas in foro ex­terno potestatem. 8. Hi Confessarii, qui annos quadra­ginta expleverint oportet, morum inte­gritate et prudentia emineant; at Ordi­narius, iusta de causa et onerata eius conscientia, ad hoc munus eligere poterit sacerdotes, qui nondum ea aetate sint, modo memoratis animi laudibus excellant. 9. Confessarius ordinarius non potest renuntiari extraordinarius, et, praeter ca­sus in articulo 2 recensitos, rursus eligi ordinarius, in eadem communitate, nisi post annum ab expleto munere. Extra­ordinarius immediate ut ordinarius eligi potest. 10. Confessarii omnes sive Monialium sive Sororum, caveant ne interno vel ex­terno communitatis regimini sese immi­sceant. 11. Si qua Religiosa extraordinarium Confessarium expetat, nulli Antistitae liceat, vel per se vel per alios, neque directe neque indirecte, petitionis ratio­nem inquirere, petitioni verbis vel factis refragari, aut quavis ratione ostendere se id aegre ferre; quod si ita se gesserit, a proprio Ordinario moneatur; si iterum id ipsum peccaverit, ab eodem deponatur, audita tamen prius sacra Congregatione de Religiosis. 12. Omnes Religiosae de sociarum confessionibus nullo modo inter se collo­quantur, neve eas sorores carpere audeant, quae apud alium, quam deputatum, con­fessionem peragant; secus ab Antistita vel ab Ordinario puniantur. 13. Confessarii speciales, ad mona­sterium, seu domum religiosam vocati, si intelligant Religiosas nulla iusta causa vel necessitatis vel utilitatis spiritualis ad ad ipsos accedere, eas prudenter dimit­tant. Monentur praeterea omnes Religio­sae, ut facultate sibi concessa specialem petendi Confessarium sic utantur, ut ra­tionibus humanis sepositis, tantummodo spirituale bonum et maiorem in religiosis virtutibus progressum intendant. 14. Si quando Moniales aut Sorores extra propriam domum, quavis de causa, versari contigerit, liceat iis in qualibet ecclesia vel oratorio, etiam semipublico, confessionem peragere apud quemvis Con­fessarium pro utroque sexu adprobatum. Antistita neque id prohibere, neque de ea re inquirere potest, ne indirecte qui­dem ; Religiosaeque nihil Antistitae suae referre tenentur. 15. Moniales omnes aut Religiosae, cum graviter aegrotant, licet mortis pe­riculum absit, quemlibet Sacerdotem ad confessiones excipiendas adprobatum ar­cessere possunt, eique, perdurante gravi infirmitate, quoties voluerint, confiteri. 16. Hoc Decretum servandum erit ab omnibus religiosis mulierum familiis, vo­torum cum sollemnium, tum simplicium, ab Oblatis aliisque piis communitatibus, quae nullis votis obstringuntur, etiamsi Instituta sint tantum dioecesana. Obligat etiam communitates, quae in Praelati re­gularis iurisdictione sunt; qui nisi fide­lem observantiam huius Decreti curet, Episcopus seu Ordinarius illius loci id agat ipse tamquam Apostolicae Sedis Delegatus. 17. Hoc Decretum Regulis et Con­stitutionibus uniuscuiusque religiosae fa­miliae addendum erit, et publice legen­dum lingua vulgari in Capitulo omnium Religiosarum, semel in anno. Itaque praerogatis Emmis Patribus Cardinalibus sacrae Congregationis de

Next

/
Oldalképek
Tartalom