Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
62 illis expressa mentio vel specialis derogatio fiat, cuiquam suffragari possint; nec non regula de non concedendis indulgentiis ad instar, ac quorumcumque Ordinum, et Congregationum sive Institutorum etiam iuramento, confirmatione Aposto- lica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque induitis, et Litteris Apostolicis eisdem Ordinibus, Congregationibus et Institutis, iliorumque personis quomodo- libet concessis, approbatis et innovatis ; quibus omnibus et singulis etiamsi de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio seu alia quaevis expressio habenda, aut alia aliqua exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum tenores praesentibus pro sufficienter expressis, ac formam in iis traditam pro servata habentes, hac vice spacialiter nominatim et expresse ad effectum praemissorum derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Ut denique praesentes Nostrae, quae ad singula loca deferri non possunt, ad omnium notitiam facilius deveniant, volumus, ut praesentium transumptis, vel exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, ubicumque locorum et gentium eadem prorsus fides habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apudS. Petrum, sub an- nulo Piscatoris, die VIII Martii MCMXIII, Pontificatus Nostri anno X. De speciali mandato Ssmi L. f S. R. Card. Merry Del Val, a Secretis Status. Pontifex augustissimus gloriosissime regnans literis apostolicis supra communicatis, occasione nactus magni faustique eventus commemorationis, „quo sedecim abhinc saeculis pax tandem Ecclesiae concessa fuit“, paterno erga universalis Ecclesiae fideles amore ductus, coelestium munerum thesauros, quos potestate sibi coe- litus collata distribuendos accepit, aperire decrevit, „ut ex huiusmodi solemnitate lecti uberesque fructus in Domino percipiantur.u Commemoratio siquidem edicti a Constantino Magno Imperatore Mediolani anno 813. promulgati et secutae victoriae e Maxentio reportatae, quae Ecclesiae tot, persecutionibus insectatae „eam libertatem vindicavit, cuius pretium divini Redemptoris et Martyrum sanguis fuit“, communis totius christiani orbis laetitia sit oportet, „nam homines superstitioso idolorum cultu paulatim relicto, tum legibus, tum moribus institutisque Christianam vitae rationem magis ac magis amplexi sunt.“ Cum autem nec hodie desint Ecclesiae hostes, qui errores, fidei Martyrum contrarios in vulgus spargant, blasphemantes quaecuraque ignorent, omnem auctoritatem spernant et catholicam religionem e cordibus hominum evellere omni conatu nitantur, Sanctissimus Dominus consentaneum esse ducit huius eventus felici occasione „Deum, Virginem Eius genitricem et reliquos Caelites, Apostolos praesertim, etiam atque etiam ad- precari, ut populi universi decus et, honorem Ecclesiae instaurantes ad tantae matris gremium confugiant, errores, quibus inconsulti fidei inimici eius claritati tenebras obducere nituntur, pro viribus depellant, Romanum Pontificem summa observantia colant, in catholica denique religione omnium rerum prae-