Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
63 sidiuni et columen fidenti animo intueantur.“ Preces has saeculari hac solemnitate adhibendas Beatissimus Pater Plenaria Indulgentia in forma Jubilaei locupletanda censuit. 1. Temporis spatium, quo fideles Indulgentiae per modum Jubilaei participes esse possunt extenditur a Dominica in Albis usque ad festum Immaculatae conceptionis exclusive anni currentis. 2. Conditiones adipiscendae Indulgentiae sunt, ut fideles utriusque sexus a) in Urbe degentes, vel ad eam advenientes Basilicas S. Joannis in Laterano, S. Petri Principis Apostolorum ac S. Pauli extra muros bis singulas adeant b) ii vero, qui ad Urbem convenire nequeant templum, vel templa inferius designanda, dicto temporis intervello, scilicet a Dominica in Albis usque ad festum Deiparae immaculate conceptae omnino sexies visitent et a) ibi, idest in Basilicis pro Urbe designatis, respective pro hac Archi- dioecesi inferius designandis aliquandiu pro Ecclesiae catholicae et Romanae Apo- stolicae Sedis prosperitate et exaltatione, pro haeresum exstirpatione, et omnium errantium conversione, pro Christianorum Principum concordia et totius fidelium populi pace et unitate secundum mentem Summi Pontificis preces ad Deum effundant; ß) semel intra dicti temporis spatium vere poenitentes et confessi ad sacram communionem accedant et insuper y) eleemosynam pro sua quisque facultate vel in egenos, vel ad pias causas erogent. Literae Apostolicae praescribunt, ut ii, qui Indulgentiam obtinere desiderant „aliquandiu“ ad mentem Summi Pontificis in designatis, respective designandis ecclesiis orent. Ad omnem scrupulositatem evitandam declaramus, eos, qui quinquies Pater et Ave devote recitaverint, uti simili occasione observari solet, intentioni in Literis Apostolicis quoad orationis spatium expressae satisfacere. Quoad sacram confessionem et communionem ad obtinendam Indulgentiam requisitas, meminisse juvat Sacram Poe- nitentiariam die 25. Januarii 1875. declarasse unica Confessione et Communione non posse satisfieri praecepto paschali et simul acquiri Jubilaeum. Cum igitur Indulgentia, de qua agitur ad instar Jubilaei generalis sit concessa et in hac Ar- cliidioecesi tempus Confessionis Paschalis usque ad Dominicam SS. Trinitatis sit ex Apostolica concessione extensum, qui Indulgentiam acquirere exoptant, praeter confessionem et communionem paschalem expresse ad Indulgentiam assequendam confessionem sacram peragere et sacra Synaxi refici debent. Confessio autem haec essentiale et nullo pacto relaxandum requisitum est lucrandi jubilaei, nec per aliud quodcunque opus et nec per solam contritionem, quantumcunque perfectam sarciri potest. Respectu eleemosynae plurimum fidelibus nostris commendamus, ut meminerint indigentiarum Sacrae Sedis Apostolicae. 3. Templa, in quibus ad lucrandam Indulgentiam preces superius attactae ad mentem Summi Pontificis fundendae recitari possunt, designamus Strigonii Basilicam nostram metro- politanam, tres item ecclesias curiales, necnon illam Patrum Ord. Fr. Min. atque illam S. Annae, etiam Rotundam dictam; Budapestini ad ripam Danubii dexteram insignem Ecclesiam coronationis