Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
CIRCULARES DIOECESANAE. i. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! VENERABILI CLERO SAECULARI ET REGULARI ARCHIDIOECESEOS STRIGONIENSIS. VENERABILES FRATRES, SALUTEM. Nr. 875/1912. Cap. Strigou Certe haud absque acerrima legistis 'commotione literas Patris optimi et Arclii- praesulis, Eminentissimi ac Reverendissimi Principis Primatis Claudii Cardinalis Vaszary, nuper ad Clerum Populumque sibi divinitus commissum datas, quibus moestum a munere pastorali, ab Augustissimo Pontifice Pio Papa X benigne admissi et acceptati recessus nuntium significaverat. Sunt hae literae incredibilem animi aequitatem, altitudinem, fortitudinem et excelsitatem spirantes, eamque recte ob causam legentium animos usque ad lacrymas commoventes, novum ac perenne testimonium illius ferventis amoris, quem toties experti et admirati sumus. Igitur Venerabiles Fratres, licet spirituale vinculum, quo idem Eminentissi- mus Pater Purpuratus almae huic archi- dioecesi per viginti et unum annos iun- ctus erat, nunc iam de venia et benigna dispensatione S. Sedis Apostolicae solutum sit, clmritatis tamen vincula, filiali olim devotione concepta, et grato animo firmata, porro quoque impensius foveamus atque in obscerationibus coram Deo fervidius fundendis numquam non memores simus Patris optimi, ut vitae eiusdem crepusculum nostra accedente pietate inauretur et numquam non amoenum sit, ipsi vero ex hac devotione longaevam pariter mereamur vitam, filiis familias parentes suos honorantibus a Deo promissam. Neque cessemus Eminentissimum Patrem Purpuratum, qui filios suos quam optime valere in Domino iussit, assiduo ac potenti commendare patrocinio Magnae Hungarorum Dominae, cuius cultum pro sua eximia in Eam filiali pietate totis viribus et promovebat et augebat. Dum autem inopinatus resignantis Archipraesulis discessus moestitia incredibili animos afficit, Patre misericordiarum benigne disponente exultantis simul i