Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

2 animi sensus corda pervadunt, siquidem novum, uti ex diariorum pagellis iam nostis, nacti sumus de gratia Apostolicae Sedis Antistitem in persona Excellen­tissimi et Rmi Dni Joannis Csernocli Aeppi Colocensis, qui, utpote viginti fere annos honoris collegii nostri compos, de­cus nostrum erat atque singulare orna­mentum, nec nobis nec vobis ignotus est, cuiusque praestantes animi dotes, mentis praesertim aciem et sagacitatem, rerum gerendarum dexteritatem et omnimodam undique laboriosam navitatem annales in­signis huius Archicapituli alte clamant. Benedictus igitur qui venit in nomine Domini, patentem nostro omnium adiutorio agrum excolendum suscipiens, cui iam nunc deditae voluntatis, obsequii et pie­tatis professionem festive nuncupamus. Quod eo quidem magis et sine ulla hae­sitatione praestandum censemus, quia idem Celsissimus ac Reverendissimus Princeps Primas Joannes Csernocli, adusque Colo- censium Antistes, nedum benignas regiae collationis, verum etiam confirmationis Apostolicae Sedis literas, simul atque prae­stiti fidelitatis obedientiaeque erga Augu­stissimum Pontificem Pium PP. X. eius- que successores iuramenti, necnon alte­rius sacramenti ad tramitem constitutio­nis „Sacrorum Antistitum“ iure iurati testimonia nobis in consistorio hac die celebrato exhibuit, quibus innixi Eundem carissimum in Christo Patrem qua legi­timum Pastorem et Sacrorum Strigonien- sium Antistitem agnoscimus et ab omni­bus qua talem habendum atque recipien­dum declaramus. Datum Strigonii in consistorio die 31. Decembris 1912. celebrato. Archicapitulum Strigoniense. LECTURIS SALUTEM PLURIMAM IN DOMINO. In consistorio Archicapituli Strigo- niensis ad hoc indicto et in solita consi- storiali aula die hodierna- hora post meri- dem media quinta celebrato, procura­torem agente Ulmo ac Rmo Dno Ludo­vico Rajner Eppo tit. Cydiesseno, specia­libus facultatibus instructo, exhibitae sunt Nobis capitulariter congregatis literae provisionis apostolicae die 13. Decembris 1912. sub plumbo datae, quibus Excel­lentissimus ac Rmus Dnus Joannes Cser- noch adusque Colocensium Antistes ad hanc sublinem aeppalem Sedem promove­tur. Quum has literas iuxta constitutio­nem Bonitácii VIII. Iniunctae (c. 1. de elect. I. 3. Extrav. com.) nobis exhibitas inspexissemus, eas omnino antheuticas reperimus atque praelegimus, ac denique supra fatum Exc. ac Rmum in Christo Patrem communi omnium gratulatione in legitimum Antistitem nostrum susce­pimus, qui per memoratum procuratorem ad id deputatum statim et sedis posses­sionem adivit et Vicarium Generalem con­stituit eundem Ulmum ac Rmum Dnum Eppum Cydiissenum, nostri collegii capi- tularem. Quae omnia cum eo memoriae commendamus, quod idem Vicarius Ge­neralis Suae Celsitudinis sessione capitu­lari expleta, coram prima seu respective tertia dignitate praesentibusque sex cano­nicis, solemnem fidei professionem eli­cuit, adiecto simul iuramento constitu­tione „Sacrorum Antistitum“ diei 1 Se­ptembris 1910. praescripto. In quorum fidem hoc publicum exa­ratum est instrumentum, a prima digni-

Next

/
Oldalképek
Tartalom