Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

151 Nr. 6135. De vigiliis ad reliquias Martyrum persolvendis in nocte ante dedicationem Ecclesiae. sunt baptizandi; proles enim sequi omnino debet patris ritum. Art. 40. Baptismus in alieno ritu ob gravem necessitatem susceptus, cum ni­mirum infans morti proximus esset vel natus esset in loco in quo tempore nativi­tatis parochus proprius patris non aderat, ritus mutationem non inducit. Art. 41. Infantes ad eius parochi iurisdictionem pertinent, cuius ritus est eorum pater. Haec autem omnia Ssmus Dnus noster Pius div. prov. Papa X in audi­entia diei 18 augusti vert. anni, referente infrascripto huius sacrae Congregationis Secretario, rata habuit ac confirmavit, praesensque decretum edi iussit. Contra­riis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae, ex aedibus huius S. Congregationis, die 18 augusti anno 1913. Fr. H. M. Card. Cotti, Praefectus. L. f S. Hieronymus Rolleri, Secretarius. Sacrorum Rituum Congregationi se­quens quaestio, pro opportuna solutione, proposita fuit; nimirum: Iuxta Pontificale Romanum tit. de ecclesiae dedicatione seu consecratione, celebrandae sunt vigiliae ante Reliquias sanctorum Martyrum quae in altari conse­crando includentur; et canendi Nocturni et Matutinae Laudes in honorem eorun­dem sanctorum; queritur: Nocturni et Laudes in casu sumen- dine sunt e novo Psalterio Breviarii Romani per dies hebdomadae disposito; an e Communi plurimorum martyrum; et quo ritu canendi? Et sacra Rituum Congregatio, audito Commissionis Liturgicae suffragio, prae­positae quaestioni ita respondendum cen- suit: „In casu vigiliae persolvantur cum Matutino trium nocturnorum et Laudibus de Communi plurimorum martyrum, sub ritu duplici, cum oratione de III loco Deus qui nos, omisso verbo annua, et nominibus reticitis, iuxta decretum n, 2886, Cenomanen., 14 iunii 1845.“ Atque ita rescripsit ac declaravit. Die 18 augusti 1913. Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. L. f S. t Petrus La Fontaine, Ep. Charyst., Secretarius. Congregatio Sancti Officii certas habere desiderat notitias super matrimo­niis mixtis quae, durante ultimo decennio celebrata vel attentata fuerunt. Committi­tur igitur curae et studio singulorum R. D. Parochorum et Administratorum Paro­chiarum ut quaestionibus, quae sequuntur, pleniorem quam poterint responsionem usque finem Octobris D. Vicearchidiaconis exhibere velint, qui dein responsa usque 10. Novembris mihi submittant: 1. Quot circiter in ista Parochia de­cem ante annis numerabantur, quot in praesens numerantur catholici, acatholici, non baptizati? 2. Quot circiter matrimonia mixta unoquoque ex ultimis decem annis inita vel attentata fuerunt cum dispensatione super impedimento disparitatis cultus, cum dispensatione super impedimento mixtae religionis, sine ulla dispensatione coram ministro haeretico vel magistratu civili? 3. An et quot in casibus praescriptae cautiones omissae vel denegatae fuerunt? 1 ) ► ;Nr. 5655. Quaestiones ' quoad matri- , monia mixta. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom