Circulares literae dioecesanae anno 1913. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Joanne Csernoch principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
150 etsi ex pontificio rescripto ritum latinum susceperint, licebit eis, Apostolica Sede exorata, ad pristinum ruthenum ritum redire. Art. 27. Non licet missionariis lati- nis, sub poenis ab Apostolica Sede decernendis, quempiam ruthenum ad latinum ritum amplectendum inducere. Art. 28. Fideles rutheni, etiam in locis in quibus adest presbyter rutheni ritus, apud sacerdotem latinum ab Ordinario loci adprobatum peccata sua confiteri et beneficium sacramentalis absolutionis valide et licite obtinere possunt. E converso fideles latini peccata sua confiteri possunt apud sacerdotem ruthenum ab episcopo suo adprobatum, in locis in quibus adest missio aut ecclesia rutheni ritus. Presbyteri vero rutheni absolvere non poterunt fideles latini ritus a censuris et a casibus reservatis in dioecesi latina in qua sacrum ministerium exercent, absque venia Ordinarii latini. Vi- cissim idem dicatur de presbyteris latinis quoad censuras et reservatio nes statutas ab Episcopo rutheno. Art 29. Omnibus fidelibus cuiusque ritus datur facultas, ut, pietatis causa, sacramentum eucharisticum quolibet ritu confectum suscipiant; ac insuper, ubi necessitas urgeat nec sacerdos diversi ritus adsit, licebit sacerdoti rutheno ministrare Eucharistiam consecratam in azymo; et vicissim sacerdoti latino ministrare in fermentato; at suum quisque ritum in ministrando servabit. Art. 30. Quisque fidelium praecepto Communionis paschalis ita satisfaciet, si eam suo ritu et quidem a parocho suo accipiat. Art. 31. Sanctum Viaticum moribundis ritu proprio e manibus proprii parochi accipiendum est; sed, urgente necessitate, fas esto a sacerdote quolibet illud accipere; qui tamen ritu suo ministrabit. Art. 32. Funerum celebratio ac emolumentorum perceptio in familiis mixti ritus, ad parochum illius ritus pertineant ad quem defunctus pertinebat. Art. 33. Ad vitanda gravia incommoda quae inde ruthenis evenire possent, facultas eis fit dies festos et ieiunia observandi iuxta consuetudinem locorum in quibus degunt. Attamen diebus dominicis et festis in utroque ritu in eamdem diem incidentibus, sacrae liturgiáé in ecclesia sui ritus, si in loco exsitat, rutheni interessé tenentur. Caput IV. De matrimoniis inter fideles mixti ritus. Art. 34. Matrimonia inter catholicos ruthenos et latinos non prohibentur; sed ad vitanda incommoda quae ex rituum diversitate in familiis evenire solent, uxor, durante matrimonio, ritum viri sequi potest, quin ex hoc sui nativi ritus mutatio inducatur. Art. 35. Soluto matrimonio, mulier proprium ritum originis resumere valet. Art. 36. Matrimonia tum inter fideles mixti ritus, tum inter fideles ruthenos, servata forma decreti Ne temere contrahi debent. Art. 37. Attamen matrimonia mixti ritus in ritu viri et ab eiusdem parocho erunt benedicenda. Art. 38. Dispensationes matrimoniales in matrimoniis mixti ritus, si quae sint dandae vel petendae, dentur et petantur ab episcopo sponsae. Art. 39. Nati in regione Canadensi ex parentibus diversi ritus, ritu patris