Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VII.
VIL Nr. 2133. Monitum in causa rescriptorum. Sacrae Rituum Congregationi visum est Rmos locorum Ordinarios certiores facere, eosque orare, ut suis subditis notum faciant, nullius roboris esse rescripta, responsa, ad dubia, concessiones, declarationes cuiusque (jeneris, privilegia, commentaria nomine ipsius S. Congregationis evulgata, nisi, prout de i ure, subsignata fuerint exclusive ab Emo Cardinali ipsi S. Congregationi Praefecto una cum S. ipsius Congregationis Secretario vel eius Substituto, aut, in casu necessitatis, saltem ab Emo Praefecto, vel a Secretario aut eius Substituto: Item nil esse commune inter S. Rituum Congregationem et cuiuscumque generis ephemerides rem liturgicam pertractantes, cum Sacra ipsa Congregatio, quoties promulgatione opus sit, ea quae statuerit, in Commentario officiali Acta Apostolicae Sedis ad tramitem Constitut. Ap. „Promulgandi pontificias“ inserenda curet. Ex S. R. C. Secretaria, die 28 Ia- nuarii 1912. t Petrus La Fontaine, Episc. Charystien., Secrelarius. Ad perpetuam rei memoriam. — Sublimem Divi Petri Cathedram Nobis divinitus obtinentibus in terris, ob singulare studium quo erga Sacramentum amoris ducimur, nihil antiquius est, quam ut pueri obsitum periculis vitae iter suscipientes, puro corde ad Eucharisticas dapes se sistant, ac tempestive, antequam mundi sordes innocentiae speculum obtegant, tanti mysterii gratia muniantur. Hac provida mente de aetate admittendorum ad primam communionem eucharisticam decretum edidimus, quod incipit verbis „Quam singulari“, et non sine magna animi Nostri laetitia comperimus in hac Alma Urbe ad S. Claudii a Dilecto Filio Nostro Cardinali Vicario in spiritualibus Generali canonice erectam fuisse piam Unionem cui titulus a Prima Communione Puerorum. Haec enim Unio frugiferum ad finem intendit tum propagandi inter populos illius Decreti cognitionem implementum, et tum instituendi pueros ad normam.su- perenunciati Decreti, ut rite instructi et apparati ad Sacram Synaxim prima vice accedant, ac durante pueritia Angelorum Pane se frequenter reficiant. Nunc autem cum hodiernus Procurator Generalis ConNr. 2131. Erectio piae unionis pro communione pi'ima puerorum ad S. Claudii de Urbe in primariam unionem, cum facultate aggregandi in universo terrarum orbe. 14