Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

76 gregationis a SSmo Sacramento Nos enixis precibus flagitet, ut ipsam piam Unionem ad Primariae gradum pro universo Ca­tholico Orbe evehere de benignitate Nostra dignemur: Nos tam frugiferae Societatis coeptis ultro libenterque faventes, ut ube­riora in dies incrementa capiat et in Ca­tholici nominis bonum atque emolumen­tum eadem, favente Deo, magis magisque succrescat, optatis his annuendum pro­pensa voluntate existimamus. Quare his Litteris, auctoritate Nostra, piam Unio­nem a prima Communione Puerorum hac in Alma Urbe ad S. Claudii canonice erectam in Primariam pro universo Ca­tholico Orbe perpetuum in modum eri- i gimus atque instituimus, illique privilegia omnia et praerogativas tribuimus, quae j Primariis Unionibus de i ure competunt. Porro piae Unionis eiusdem sic in Pri­mariam per Nos erectae Moderatori atque Officialibus praesentibus et futuris, Apo- stolica similiter Nostra Auctoritate, per praesentes concedimus, ut ipsi, servatis forma Constitutionis Clementis PP. VIII. rec. me. Decessoris Nostri aliisque Apo- stolicis Constitutionibus atque ordinatio- | ni bus desuper editis, alias omnes eiusdem tituli atque instituti pias Uniones cano- | nice ubique terrarum sive erectas in prae­sens sive erigendas in posterum, vel etiam ubique singillatim fideles, sibi aggregare J queant; et cum illis indulgentias omnes j ipsi Primariae Unioni a Sede Apostolica concessas, quae cum aliis communicari valeant, communicare licite etiam pos­sint. Decernentes praesentes Litteras fir­mas, validas atque efficaces semper extare ac fore, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, ple­nissime suffragari: sicque rite iudican­dum esse ac definiendum irritumque et inane fieri, si secus quidquam super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die IV. lanuarii MDCCCCXII, Pontificatus Nostri anno nono. L. t S. R. Card. MERRY DEL VAL, a Secretis Status. DECRETUM Feria II. die 22 lanuarii 1912. 2132. sz. Libri prohibiti. Sacra Congregatio Emorum ac Rmo- rum S. R. E. Cardinalium a SSmo Do­mino Nostro Pio PP. X Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctri­nae, eorumdemque proscriptioni, expur­gationi ac permissioni in universa Chri­stiana republica praepositorum et dele­gatorum, habita in Palatio Apostolico Vaticano die 22 lanuarii 1912, damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, atque in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera: L. Duchesne, Histoire ancienne de TEglise. Paris. Abbé Dolonne, Le Clergé contem- porain et le Célíbat. Paris, s. a. Letters To His Holiness Pope Pius X. Bg a Modernist. Chicago 1910. The Priest. A Tale of Modernism in Neic England. By the author of Let­ters to H. H. P. Pius X. Boston 1911. Adveniat regnum tuum, 1. Bettiire e Preghiere cristiane. — 2. Rituale del Cristiano. — 3. Ľ anno cristiano. Roma 1904—5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom