Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

9 quoque ante susceptum Pontificatum fue­rant, itemque precibus, que deinceps ab aliis Venerabilibus Fratribus piisque viris admotae sunt, Nos equidem concedendum duximus, cauto tamen, ne recitatione in­tegri Psalterii hebdomadae spatio con­clusa, ex una parte quicquam de Sancto­rum cultu decederet, neve ex altera mole­stius Divini Officii onus clericis, immo temperatius evaderet. Quapropter, implo­rato suppliciter Patre luminum, corro- gatisque in id ipsum suffragiis sanctarum precum, Nos vestigiis insistentes decesso­rum Nostrorum, aliquot viros delegimus doctos et industrios, quibus commisimus, ut consiliis studiisque collatis certam ali­quam reperirent rei efficiendae rationem, quae Nostris optatis responderet. Illi au­tem commissum sibi munus e sententia exsequentes novam Psalterii dispositionem elaborarunt; quam cum S. R. E. Cardi­nales sacris ritibus cognoscendis praepo­siti diligenter consideratam probassent, Nos, utpote cum mente Nostra admodum congruentem, ratam habuimus in rebus omnibus, id est, quod ad ordinem ac par­titionem Psalmorum, ad Antiphonas, ad Versiculos, ad Hymnos attinet cum suis Rubricis et Regulis, eiusque editionem authenticam in Nostra typographia Vati­cana adornari et indidem evulgari ius- simus. Quoniam vero Psalterii dispositio in­timam quamdam habet cum omni Divino Officio et Liturgia coniunctionem, nemo non videt, per ea, quae hic a Nobis de­creta sunt, primum Nos fecisse gradum ad Romani Breviarii et Missalis emenda­tionem ; sed super tali causa proprium mox Consilium seu Commissionem, ut aiunt, eruditorum constituemus. Interim, opportunitatem hanc nacti, nonnulla iam in praesenti instauranda censuimus, prout in appositis Rubricis praescribitur: atque imprimis quidem ut in recitando Divino Officio Lectionibus statutis sacrae Scri­pturae cum Responsoriis de tempore oc­currentibus debitus honor frequentiore usu restitueretur; dein vero ut in sacra Li­turgia Missae antiquissimae de Dominicis infra annum et de Feriis, praesertim quadragesimalibus, locum suum recupe­rarent. Itaque, harum auctoritate litterarum, ante omnia Psalterii ordinem, qualis in Breviario Romano hodie est, abolemus eiusque usum, inde a Kalendis Ianuariis anni millesimi nongentisimi decimi tertii, omnino interdicimus. Ex illo autem die in omnibus ecclesiis Cleri saecularis et regularis, in monasteriis, ordinibus, con­gregationibus, institutisque religiosorum ab omnibus et singulis, qui ex officio aut ex consuetudine Horas canonicas iuxta Breviarium Romanum, a S. Pio V editum et a Clemente VIII, Urbano VIII, Leone XIII recognitum, persolvunt, novum Psal­terii ordinem, qualem Nos cum suis Re­gulis et Rubricis approbavimus typisque Vaticanis vulgandum decrevimus, reli­giose observari iubemus. Simul vero poe­nas in iure statutas iis denuntiamus, qui suo officio persolvendi quotidie Horas ca­nonicas defuerint; qui quidem sciant se tam gravi non satisfacturos officio, nisi Nostrum hunc Psalterii ordinem adhi­beant. Omnibus igitur Patriarchis, Archiepi- scopis, Episcopis, Abbatibus ceterisque ec­clesiarum Praelatis, ne Cardinalibus qui­dem Archipresbyteris patriarchalium Urbis basilicarum exceptis, mandamus, ut in sua quisque dioecesi, ecclesia vel coenobio Psalterium cum Regulis et Rubricis quem-

Next

/
Oldalképek
Tartalom