Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

10 admodum a Nobis dispositum est, con­stituto tempore inducendum curent: quod Psalterium quasque Regulas et Rubricas etiam a ceteris omnibus, quoscumque obligatio tenet recitandi vel concinendi Horas canonicas, inviolate adhiberi ac servari praecipimus. Interim autem cui­libet et capitulis ipsis, modo id maior capituli pars sibi placere ostenderit, no­vum Psalterii ordinem, statim post eius editionem, rite usurpare licebit. Haec vero edicimus, declaramus, san­cimus, decernentes has Nostras litteras validas et efficaces semper esse ac fore, non obstantibus constitutionibus et ordi­nationibus apostolicis, generalibus et spe­cialibus, ceterisve quibusvis in contrarium facientibus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae abolitionis, revo­cationis, permissionis, iussionis, praecepti, statuti, indulti, mandati et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contra­ire. Si quis autem hoc attentare presum- pserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo non­gentesimo undecimo, Kalendis Novembri­bus, in festo Sanctorum omnium, Ponti­ficatus Nostri anno nono. A. CARDINALIS AGDIARDI S. R. E. Cancellarius. FR. SEB. CARDINALIS MARTINELLI S. R. C. Praefectus. Loco t Plumbi VISA M. RIOGT C. A., Not. RUBRICAE IN RECITATIONE DIVINI OFFICII ET IN MISSARUM CELEBRATIONE SERVANDAE AD NORMAM CONSTITUTIONIS APOSTO- LICAE „DIVINO AFFLATUS Titulus I. De ratione Divini Officii recitandi iuxta novum Psalterii ordinem. 1. In recitatione Divini Officii, iuxta Romanum Ritum, Psalmi quotidie su­mendi sunt, ad singulas Horas canonicas, de occurrente hebdomadae die, prout di­stribuuntur in Psalterio noviter disposito; quod deinceps, loco veteris dispositionis, in novis Breviarii Romani editionibus vulgandum erit. 2. Excipiuntur tamen omnia Festa Domini eorumque integrae Octavae, Do­minicae infra Octavas Nativitatis, Epi­phaniae, Ascensionis et Corporis Domini, Vigilia Epiphaniae et Feria VI post Octa­vam Ascensionis, quando de eis persol­vendum sit Officium; itemque Vigilia Na­tivitatis ad Laudes et ad reliquas Horas minores usque ad Nonam, et Vigilia Pen­tecostes, nec non omnia Festa Beatae Mariae Virginis, SS. Angelorum, S. Ioan- nis Baptistae, S. loseph et SS. Aposto­lorum et Duplicia I et II classis, eorum­que omnium integrae Octavae, si de eis fiat Officium, quod recitandum erit prout assignatur, vel in Breviario, vel in Pro­prio Dioecesis vel Instituti, hac lege ta­men ut Psalmi ad Laudes, Horas et Com­pletorium semper sumendi sint ex Do­minica, ut in novo Psalterio; ad Matuti­num vero et ad Vesperas dicantur ut in Communi, nisi speciales Psalmi sint as­signati. Tribus autem ultimis diebus

Next

/
Oldalképek
Tartalom