Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

8 Etenim, quem non moveant frequentes illi Psalmorum loci, in quibus de im­mensa maiestate Dei, de omnipotentia, de inenarrabili iustitia aut bonitate aut clementia de ceterisque infinitis laudibus eius tam alte praedicatur? Cui non simi­les sensus inspirent illae pro acceptis a Deo beneficiis gratiarum actiones, aut pro exspectatis humiles fidentesque preces aut illi de peccatis clamores poenitentis ani­mae? Quem non admiratione psaltes per­fundat, cum divinae benignitatis munera in populum Israel atque in omne homi­num genus profecta narrat, cumque coe­lestis sapientiae dogmata tradit? Quem denique non amore inflammet adumbrata studiose imago Christi Redemptoris, cuius quidem Augustinus1 vocem in omnibus Psalmis vel psallentem, vel gementem, vel laetantem in spe, vel suspirantem in re audiebat ? Iure igitur optimo provisum est anti­quitus, et per decreta Romanorum Pon­tificum, et per canones Conciliorum, et per monasticas leges, ut homines ex utroque clero integrum Psalterium per singulas hebdomadas concinerent vel recitarent. Atque hanc quidem legem a patribus traditam decessores Nostri S. Pius V, Clemens VIII, Urbanus VIII in recogno­scendo Breviaro Romano sancte servarunt. Unde etiam nunc Psalterium intra unius hebdomadae spatium recitandum foret integrum, nisi mutata rerum condicione talis recitatio frequenter impediretur. Etenim procedente tempore continen­ter crevit inter fideles eorum hominum numerus, quos Ecclesia, mortali vita defunctos, coelicolis accensere et populo Christiano patronos et vivendi duces consuevit proponere. In ipsorum vero honorem Officia de Sanctis sensim pro­pagari coeperunt, unde fere factum est, ut de Dominicis diebus deque Feriis Offi­cia silerent ideoque non pauci neglege­rentur Psalmi, qui sunt tamen, non secus ac ceteri, ut Ambrosius ait1 benedictio populi, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Eccle­siae, fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia, clamor iucunditatis, laetitiae resultatio. De hu- iusmodi autem omissione non semel graves fuerunt prudentum piorumque vi­rorum querimoniae, quod non modo ho­minibus sacri ordinis tot subtraherentur praesidia ad laudandum Dominum et ad intimos animi sensus ei significandos aptis­sima ; sed etiam quod optabilis illa in orando varietas desideraretur, ad digne, attente, devote precandum imbecillitati nostrae quam maxime opportuna. Nam, ut Basilius habet, in aequalitate torpescit saepe, nescio quomodo, animus, atque praesens absens est: mutatis vero et va­riatis psalmodia et cantu per singulas j horas, renovatur eius desiderium et at­tentio instauratur.2 Minime igitur mirum, quod complu­res e diversis orbis partibus sacrorum Antistites sua in hanc rem vota ad Apos- tolicam Sedem detulerunt, maximeque in Concilio Vaticano, cum hoc inter cetera postularunt, ut, quoad posset, revocaretur consuetudo vetus recitandi per hebdoma­dam totum Psalterium, ita tamen ut clero, in sacri ministerii vinea ob imminutum operariorum numerum iam gravius labo­ranti, non maius imponeretur onus. Hisce vero postulationibus et votis, quae Nostra 1 In Ps. 42. n. 1. 1 Enarrat, in Ps. 1 n. 9. 3 Regulae fusius tractatae, interrog. 37 n. 5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom