Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
135 Simplicis redacta, vel penitus abolita eo quod Dominicis olim fuerint affixa? VI. An Missae omnes quae permittuntur a rubrica, tit. X. num 3. celebrari possint etiam si occurrat Festum duplex I. aut II. classis? VII. Quum ex nova rubrica, tit. X. num. 2. Missae privatae defunctorum in Quadragesima non liceant nisi prima cu- jusque hebdomadae die non impedita; quaeritur utrum haec prohibitio generalis sit, atque, recurrente Festo semiduplici aut Feria, Missas etiam privatas quidem seu lectas, sed de annniversario alicujus defuncti ex propinquorum devotione celebrari postulatas involvat? VIII. Utrum in Missa de Feria Quadragesimae celebrata, ad normam novae rubricae, tit. X. num. 2. post commemorationem Festi duplicis eadem die recurrentis addi debeat tertio loco oratio A cunctis; et si negative, utrum sumi possit collecta ex devotione celebrantis addenda; et si pariter negative, utrum id liceat in Missa feriali, Festo semiduplici recurrente ? IX. Quum in Decreto die 2. Martii currentis anni praescriptum sit, Dominicam II. post Epiphaniam anticipandam esse in Sabbato aut in alia praecedenti Feria in qua occurrit Festum ritus semiduplicis; et si nullum semiduplex infra hebdomadam habeatur, in Sabbato aut in alia praecedenti Feria, occurrente etiam Festo ritus duplicis minoris: quaeritur quid agendum si tota hebdomada impediatur Festis classicis aut ritus duplicis majoris? X. Quo colore utendum est in communione extra Missam administranda in die Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum ? XI. Num in Missis Votivis Praefationem propriam non habentibus legenda sit Praefatio de Officio Sanctae Mariae in Sabbato, quod in eisdem Missis commemorationem habet ? XII. Utrum in Festis novem Lectionum Praefationem propriam in Missa habentibus, et infra tempus Quadragesimale, aut Passionis, aut Paschale celebratis, si dicatur juxta rubricam, tit. X. num. 2. Missa de Feria cum commemoratione Festi currentis, adhibenda sit Praefatio Temporis, an Praefatio Festi quod in Missa Feriae commemoratur ? XIII. Quaenam Praefatio adhibenda sit in Missa, Praefatione propria carente, in qua commemoratur tum Festum sim- plificatum et Praefatione propria gaudens, tum Feria Praefationem Temporis item propriam obtinens? XIV. Num occurrente Festo novem Lectionum in Feria II. et IV. Rogationum et in Feriis Quatuor Temporum Adventus et mensis Septembris, legi possint et debeant Lectiones de Scriptura, quae die immediate antecedenti vel sequenti fuerint impeditae, si Festum illud novem Lectionum Lectiones proprias vel de Communi reposcat ? XV. Et quatenus affirmative ad XIV: 1- o Utrum Lectiones de Scriptura diei praecedentis, an Lectiones de Scriptura diei sequentis sint praeferendae, si ambae fuerint impeditae? 2- 0 Num a sua die Lectiones de Scriptura occurrente amoveri possint ut in Feriis Homiliam habentibus Lectiones de Scriptura legi possint, ita ut, exempli gratia, si Lectiones Feriae II. infra hebdomadam III. Adventus impediantur, poni possint et debeant in Feria III. et Lectiones Feriae III. in Feria IV, et ita in similibus? XVI. Num initium alicujus Libri, si