Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

136 aliter poni nequeat, reponi possit et debeat in Festo novem Lectionum, quod Lectio­nes revera proprias et historicas in I. Nocturno habeat prout habent utraque Cathedra et Vincula S. Petri Apostoli, Conversio S. Pauli Apostoli, Inventio S. Stephani Protomartyris et similia? XVII. Et quatenus negative ad XVI, num idem dicendum sit de Lectionibus appropriatis, prout sunt appropriatae in Festo Dedicationis Basilicarum Ss. Petri et Pauli, S. Mariae Majoris et in similibus? Et Sacra Rituum Congregatio, ad relationem infrascripti Secretarii, audita sententia Commissionis Liturgicae, reque accurato examine perpensa, rescribendum censuit: Ad I. Negative ad primam partem, nisi obtineatur novum Indultum; affirma­tive ad secundam, juxta novas di spositiones. Ad II. Affirmative. Ad III. Negative ad primam partem; affirmative ad secundam. Ad IV. Affirmative juxta novas rubri­cas, tit. III. num. 4. Ad V. Affirmative, pro simplificatis; negative pro abolitis. Ad VI. Negative, salva tamen rubrica generali Missalis, tit. VI. de translatione Festorum. Ad VII. Affirmative. Ad VIII. Quoad primam partem, pro­visum per Decretum diei 22. Martii 1912. ad 5.; quoad secundam et tertiam partem, negative. Ad IX. In casu Dominica anticipetur in Sabbato aut in alia praecedenti Feria in qua occurrit Festum ritus duplicis majoris. Ad X. Utendum colore violaceo, aut albo. Ad XI. Affirmative ad mentem recen­tium Decretorum. Ad XII. Adhibeatur Praefatio Tem­poris, utpote propria Missae. Ad XIII. Adhibeatur Praefatio Festi simplificati et prius commemorati. Ad XIV. Affirmative. Ad XV. Quoad primam partem, le­gantur Lectiones diei praecedentis; quoad secundam partem affirmative. Ad XVI. Negative. Ad XVII. Negative. Atque ita rescripsit, declaravit et ser­vari mandavit, die 19. Aprilis 1912. Fr. S. Card. MARTINELLI, L. f S. Praefectus. t Petrus La Fontaine, Episc. Chary stien., Secretarius. Novis dispositionibus a Sancta Sede evulgatis, ad S. Rituum Congregationem pro opportuna solutione insequentia dubia delata sunt; nimirum : I. Quum in novis Rubricis unicum praescribatur Suffragium de Omnibus Sanctis in quo mentio fit de Sancto Ec­clesiae Titulari, quaeritur quid faciendum in Ecclesiis habentibus pro Titulo ali­quod Domini Mysterium? II. An Suffragium de omnibus San­ctis locum habeat in Vigilia Omnium Sanctorum, quando de ea fit officium aut Commemoratio in Officio semiduplici? III. An versiculus Oremus et pro Antistite nostro N. cum suo responsorio, nuperrime inter Preces feriales insertus, dicendus sit etiam ab Episcopis Titula- ribus cum pronunciatione nominis Epi­scopi Dioecesani? IV. Num idem versiculus dicendus sit a Missionariis cum pronunciatione no­minis Vicarii Apostoliéi, aut Praefecti, aut Praelati? Nr. 3810. Decretum circa novas rubricas.

Next

/
Oldalképek
Tartalom