Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
7 Nr. 780. Constitutio Apostolica de nova psalterii in breviario romano dispositione. II. PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Divino afflatu compositos Psalmos, quorum est in sacris litteris collectio, inde ab Ecclesiae exordiis non modo mirifice valuisse constat ad fovendam fidelium pietatem, qui offerebant hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius;1 verum etiam ex more iarn in vetere Lege recepto in ipsa sacra Liturgia divinoque Officio conspicuam habuisse partem. Hinc illa, quam dicit Basilius, nata Ecclesiae vox,1 2 atque psalmodia, eius hymnodiae filia, ut a decessore Nostro Urbano VIII appellatur,3 quae canitur assidue ante sedem Dei et Agni, quaeque homines, in primis divino cultui addictos docet, ex Athanasii sententia, qua ratione Deum laudare oporteat quibusque verbis decenter confiteantur.4 Pulchre ad rem Augustinus: Ut bene ab homine laudetur Deus, laudavit se ipse Deus; et quia dignatus est laudare 1 Hebr. 13, 15. 2 Homil. in Ps. I n. 2. 3 Bulla „Divinam psalmodiam.“ 4 Epist. ad Marcellinum in interpret. Psalmor n. 10. se, ideo invenit homo, quemadmodum laudet eumP Accedit quod in Psalmis mirabilis quaedam vis in est ad excitanda in animis omnium studia virtutum. Etsi enim omnis nostra Scriptura, cum vetus tum nova, divinitus inspirata utilisque ad doctrinam est, ut scriptum habetur; . . . at Psalmorum liber, quasi paradisus omnium reliquorum (librorum fructus) in se continens, cantus edit, et proprios insuper cum ipsis inter psallendum exhibet. Haec iterum Athanasius,2 qui recte ibidem addit: Mihi quidem videtur, psallenti Psalmos esse instar speculi, ut et seipsum et proprii animi motus in ipsis contempletur, atque ita affectus eos recitet .3 Itaque Augustinus in Confessionibus : Quantum, inquit, flevi in hymnis et canticis tuis suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter! Voces illae influebant auribus meis et eliquabatur veritas in cor meum et exaestuabat inde affectus pietatis et currebant lacrimae et bene mihi erat cum eis.4 1 In Psalm. 144 n. 1. 2 Epist. ad Marcell, cit. n. 2. 3 Op. cit. n. 12. Lib. IX cap. 6. 3