Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
114 quiis a quacunque minus recta in motum proprium animadversione, oblocutione aut cavillatione, quod non tantum plenum et recti sensus et germani spiritus ecclesiastici defectum proderet, verum periculosum quoque esset vel maxime, quia in re tanti momenti nec sacrorum curiones, nec curiati fideles suas possunt habere partes, quos nullo excepto omnes, clericos pariter atque laicos, una nonnisi manet obligatio, summaque simul virtus: obedientia quippe et observantia, qua Romani Pontificis dispositiones quascunque et excipere et servare tenentur. Ambigendum etenim non est, soli Romano Pontifici ius esse et officium, ut, si quando necessitas quaedam urgeat aut periculum immineat, praeceptum ipsum observandi dies festos aut imminuat aut moderetur, quemadmodum semper facere consueverat Ecclesia, v. g. Alexander Papa III. cap. 3. Tit. IX. Libr. II. Decretalium, et Urbanus Papa VIII. constitutione celeberrima „Universa“ diei 24 Sept. 1642. Aversio proinde quaedam rudis plebeculae, contra festorum diminutionem ex ignorantia stomachantis, ab hominibus in professione religionis frigidis aut tepidis, puta: diversoriorum, tabernarum aut cauponarum elocatoribus, institoribus et omnis generis negotiatoribus, necnon ob- coecatis operariis, flabello astutiae et iniquitatis artificiose in publicis diariorum pagellis fota, ecclesiasticorum navitate et prudentia mitigari debet ac omnino sedari, atque omnibus viribus adlaborandum ut discussis ignorantiae tenebris populus tandem in provida Matris Ecclesiae benignitate acquiescat, et Romano Pontifici, legislatori sapientissimo ea de re gratias semper habeat et agat. 2. Volumus et mandamus, ut in omnibus nostrae arcliidioeceseos templis Dominica XXII. post Pentecosten, accurata consideratione praemissa et sermone fidelium captui plane accomodato promulgetur atque in sensu supra dissertorum aperte dilucidetur decretum de quo agitur, inculcando praesertim legislatoris mentem, quae prorsus non fuit, ut solem- nitates in diebus festis cultui divino dicatis supprimerentur, verum Augustissimus Pontifex pro sua sollicitudine relaxatam solummodo voluit sanctionem, qua fideles tenentur ad Missam audiendam et abstinendi ab operibus servilibus. Hoc igitur unum, et nec plus, nec minus intendit Sedes Apostolica. Quare, si fideles libenti animo festos dies ültre observare desiderant, non quidem ex praecepto, sed ex privata devotione, hoc non tantum prohibitum non est, verum summopere commendandum. Denique hanc nacti occasionem significamus, festa quoad feriationem ex provisione apostolica taliter suppressa, post- modum in directorio seu calendario dioecesano uti festa nonnisi devotionis notari posse, addita tamen pro sacris curionibus clausula: Appi. Missae pro pop . . . Datum in Balatonfüred fest SS. Apostolorum Petri et Pauli 1912. * * * URBIS ET ORBIS. Evulgato Motu Proprio Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae X De diebus festis, diei 2 Iui i i vertentis anni, nonnulli Sacrorum Antistites, ne accidat, ut dies Octava S. Ioseph, in Dominicis privile- giatis Quadragesimae occurrens, nullam in Officio et Missa commemorationem accipiat, et Officium dierum infra Oeta-