Circulares literae dioecesanae anno 1912. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XII.
115 vam, Tempore Passionis adveniente, saepius omitti debeat, ab Ipso Sanctissimo Domino Nostro instantissime petierunt, ut ad augendum cultum erga S. Ioseph, Ecclesiae Universalis Patronum, Festum Eius die 19 Martii sine feriatione et sine Octava recolatur; Festum vero Patrocinii Eiusdem iuribus et privilegiis omnibus, quae Patronis principalibus competunt, augeatur et sub ritu duplici primae classis cum Octava celebretur, prout iam in aliquibus locis et institutis recoli legitime consuevit; eo vel magis quod Tempus Paschale aptius recolendae solem- nitati conveniat, et Festum idem in Dominica III post Pascha numquam impediri valeat. Item Rmi Episcopi, quoad Solemni- tatem Sanctissimi Corporis Christi, ab Eodem Sanctissimo Domino Nostro humillimis precibus postularunt, quod, remanente Feria V post Dominicam Ssmae Trinitatis Eius Festo, absque tamen feriatione, externa Solemnitas ad insequentem Dominicam transferatur. Sanctissimus Dominus Noster, referente infrascripto Sacrorum Rituum Congregationis Secretario, audito Commissionis Liturgicae suffragio, huiusmodi votis clementer deferens, firmo remanente Motu Proprio quoad reliqua Festa, statuit et decrevit: I. Festum Natale S. Ioseph, die 19 Martii, sine feriatione et sine Octava, sub ritu duplici primae classis recolatur, adhibito titulo: Commemoratio solem- nis S. Ioseph, Sponsi B. M. V., Confessoris. II. Festum Patrocinii eiusdem S. Ioseph Dominica III post Pascha, sub ritu duplici I classis cum Octava, addita Festi primarii qualitate, recolatur sub titulo: Solemnitas S. Ioseph, Sponsi B. M. V., Confessoris, Ecclesiae Tjniversalis Patroni. III. Diebus infra Octavam et die Octava Solemnitatis S. Ioseqh adhibeatur Officium, uti prostat in Appendice Octavarii Romani. IV. Festum Sanctissimae Trinitatis, Dominicae I post Pentecosten affixum, amodo sub ritu duplici primae classis recolatur. V. Festum Sanctissimi Corporis Christi Christi celebretur, absque feriatione, sub ritu duplici primae classis et cum Octava privilegiata, ad instar Octavae Epiphaniae, Feria V post Dominicam Ssmae Trinitatis, adhibito titulo: Commemoratio Solemnis Sanctissimi Corporis Domini Nostri lesu Christi. VI. Dominica infra Octavam huius festivitatis, in Ecclesiis Cathedralibus et Collegiatis, recitato Officio cum relativa Missa de eadem Dominica, unica Missa solemnis cani potest, uti in Festo, cum Gloria, unica Oratione, Sequentia Credo et Evangelio S. Ioannis in fine. Ubi vero non adsit Missae Conventualis obligatio, addatur sola commemoratio Dominicae sub distincta conclusione, eiusque Evangelium in fine. Hac vero Dominica peragatur solemnis Processio cum Ssmo Sacramento, praescripta in Caeremoniali Episcoporum, lib. II, cap. XXXIII. VII. Feria VI post Octavam celebretur, ut antea, Festum Sacratissimi Cordis lesu, sub ritu duplici primae classis. Valituro praesenti Decreto etiam pro Familiis Regularibus et Ecclesiis, ritu latino a Romano diverso utentibus. Con-