Circulares literae dioecesanae anno 1911 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
69 Nr. 1241. Taxa pro missis manualibus. VI. Tam a districtibus vicearchidiacona- libus, quam a singulis parochis saepe rogatum fuit, ut perpetua Missarum onera fundamento Apostolicae facultatis, ubi justae rationes adessent, ita reducerentur, quatenus pro singulis Missis celebrandis major summa obveniret, quam illa, quae est consueta in hac archidioecesi taxa, nempe unius Coronae pro Missis manualibus. Cum autem Apostolica facultas reducendi Missas fundatas ea tantum ratione concedatur, „ut perpetua Missarum onera per tres annos et non ultra ad rationem eleemosynae synodalis seu actu in ista dioecesi legitime vigentis reduci valeant“ : quaestio exorta est, num consultum esset stipendium Missarum manualium augere? Hanc quaestionem discutiendam proposuimus ope Circularium Nostrarum die 2 Januarii anni 1909 editarum congregationibus districtualibus. Perpensis responsis ad Nos delatis, attentis insuper mutatis temporum conditionibus, quae ex una parte sacerdotum sustentationem in dies difficiliorem reddunt, ex alia parte autem fidelibus majora semper onera imponunt: votis pro augendo manualium Missarum stipendio Nobis pluries expressis satisfaciendum esse censuimus per moderatum augmentum taxae Missarum manualium hucadusque in archidioecesi Nostra consuetae. Vigore praesentium igitur tanquam taxam ordinariam in archidioecesi Stri- goniensi statuimus: 1. pro Missa manuali legenda stipendium 1 cor. 50 den. 2. pro Missa manuali cantata sine Libera stipendium 4 cor. ex qua summa 3 cor. competunt sacerdoti, 1 cor. autem cantori. 3. pro Missa manuali cantata cum Libera stipendium 7 cor. 50 den., ex qua summa 4 cor. obveniunt sacerdoti, 1 cor. 50 den. cantori, 1 cor. 50 den. ecclesiae et 50 den. aedituo. Haec tamen taxa ordinaria ita interpretanda est, ut sacerdotes hujus archi- dioecesis porro quoque accipere possint ac valeant stipendia minora adusque usitata pro Missis manualibus sive legendis sive cantandis, prohibeantur autem ab exigendo stipendio taxam nunc statutam excedente, nisi in quibusdam paroeciis vigore consuetudinis inveteratae aut fundamento Canonicae visitationis jam hucusque majora offerrentur a fidelibus stipendia pro Missis manualibus ac taxa ordinaria, quae nunc statuitur. Hac occasione simul innovamus et inculcamus ea, quae nexu Decreti S. n