Circulares literae dioecesanae anno 1911 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE. I. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Nr, 8487/1910, Arcbipraesul gratias agit pro votis sibi a clero occa­sione novi anni oblatis. Omnibus dilectis filiis Nostris, qui devotione ac reverentia erga Archipraesu- lem ducti, occasione novi, quam opitu­lante Dei gratia, inchoavimus anni, omnia fausta felicia quaeque Nobis adprecati sunt, benevolenti animo intimas rependi­mus grates. Nos quoque de salute commissi No­bis gregis solliciti, nihil amplius exopta­mus, quam ut tum fideles, tum animarum pastores uberem experiantur Dei gratiam, qua adjuti jugi conamine prosequantur suum finem, beatitudinem propriam et Dei gloriam. Scrutemur leges Dei aeternas, ut co­gnoscamus, quid desit nobis ad salutem; fiat experientia e praeteritis hausta novae spei fundamentum, quae non confundit; et suplices ad Omnipotentem tendamus manus, ut omnia nobis profutura concedat. Nr. 833'i Adoratio perpetua indulgentii ditata. j Durante impressione novi ordinis Adorationis Perpetuae pervenerunt ad s me litterae S. Congregationis Sancti Of­ficii die 12 Dec. a. 1910. in hac causa datae, e quibus intellexi modum Adora­tionis Perpetuae in archidioecesi Nostra usitatum approbatum Indulgentiasque pro hac forma Adorationis Perpetuae a Sua Sanctitate die 19 Februarii a. 1910. jam concessas ad decennium recognitas fuisse. Cum gaudens hoc ad notitiam Ve­stram perfero, insimul notum reddo Suam Sanctitatem in praefatis litteris elargiti one de apostoli ca auctoritate beni­gnissime concedere dignatam fuisse, ut omnes et singuli utriusque sexus christi- fideles vere poenitentes et confessi ac sacra communione refecti, qui in quali­bet ex ecclesiis archidioecesi s Strigonien- sis, in qua Sacramenti Augusti expositio modo memorato (v. Circulares 1910. pag. 258.) de ordinarii licentia fiat, eo die Sanctissimum Eucharistiae Sacra­mentum adoraverint plenariam omnium peccatorum indulgentiam lucrari valeant, qui vero haec ipsa pietatis opera corde saltem contrito in Domino praestiterint, septem annos totidemque quadragenas de injunctis eis seu alias quomodolibet de­bitis poenitentiis in forma Ecclesiae con­sueta consequi qjossint. Arról értesültem, hogy egyes helye­ken a plébániai levéltár nagyon sok ki- vánni valót hagy maga után. i i i 8353. sz. Plébániai le­véltárak ügyében. i

Next

/
Oldalképek
Tartalom