Circulares literae dioecesanae anno 1911 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

21 Nr. 579. Litterae Ssmi Domini Nostri Pii Papae X. III. Humillima vota, quae ad festa Na­tivitatis Domini Suae Sanctitati Pio PP. X. nomine etiam Cleri et populi fidelis archidioecesis meae nuncupavi, Beatissi­mus Pater clementissime excipere digna­tus est teste epistola, quam Vobis, Vene­rabiles Fratres, communicandam esse duxi: Dilecto Filio Nostro Claudio S. R. E. Presb. Card. Vaseary Archiepiscopo Strigoniensi Strigonium. PIUS PP. X. Dilecte i ili Noster Salutem et Apostolicam Benedictio­nem. Redeunte die natali Jesu Do­mini, occasionem tu quidem cupide arripuisti declarandae Nobis denuo pietatis tuae: idque intelligi licuit ex tuis ad Nos litteris, quae Nos admodum delectarunt. In his ani­mum tuum, omnia Nobis bona ex­optantis, multum amavimus: sed multo magis tuum studium prae­scriptis Nostris obtemperandi, iis maxime, quae ad frequentem usum Sacratissimae Eucharistiae et ad ac­curatam depositi Fidei custodiam pertinent. Haec enim tu iure magni facis, utpote quae diligentissime ob­servari, plurimum Ecclesiae sanctae intersit: Nos autem, omni te bene­volentia complectentes, tibi, dilecte Fili Noster, et privatim et in tuae dioecesis fructum, munera divinae benignitatis optamus: atque horum auspicem, tibi et Clero populoque tuo apostolicam benedictionem pera­manter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XIV. mensis Januarii MCMXI. Pontificatus Nostri anno octavo. Pius PP. X. Nexu harum litterarum omnibus ani­marum curatoribus committo, ut populum fidelem de benignissime sibi impertito Apostolica Benedictione congruo modo edoceant atque salutaribus monitis ad- hortentur, ut inter tantas rerum tempo­rumque calamitates columnae veritatis, S. SedPApostolicae inconcussa fidelitate adhaereant Deumque Omnipotentem fer­vidissimis precibus obsecrent, ut famulum suum, cui Unigeniti sui in terris vices credidit, continua protectione custodiat. 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom