Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXII.
253 Nr. 8337. Ordo perpetuae adorationis. XXII. Cum in augustissimo Eucharistiae Sacramento illum eundem Deum praesentem esse credamus, quem Pater Aeternus introducens in orbem terrarum dicit: Et adorent eum omnes Angeli ejus, quem Magi procidentes adoraverunt, quem denique in Gralilaea ab Apostolis adoratum fuisse Scriptura testatur: nullus dubitandi locus relinquitur, quin omnes Christi fideles pro more in catholica Ecclesia semper recepto et numquam non exercito latriae cultum, qui vero Deo debetur, eidem exhibere debeant.1 Ac profecto quemadmodum Jerusalem coelestis habitatores nunquam cessant clamare in altissimis Deo, Sanctus! Sanctus! Sanctus!: ita homines viatores, quibuscum Deus habitare dignatus est, cives coelestes in adorationis obsequio aemulentur oportet. „Hoc enim nobis cum 1 Cone. Trid. Sess. XIII. de Eucharistia c. Y. coelitibus commune est, ut utrique Christum Deum et hominem praesentem habeamus ; sed quo uno gradu ah eis distamus, illi praesentes beata visione perimuntur, nos praesentem, et tamen ab oculorum sensu remotum, sacrorum mysteriorum admirabili integumento se occultantem, firma et constanti fide veneramur.“ 1 Haec ipsa fides, qua Deum nostrum in altaris tabernaculo residere, ibique nos expectare profitemur, ut veniam, gratiam, consolationem omnemque suae caritatis effusionem et immensam coelestium bonorum copiam filiis hominum impertiat, nullatenus fert hominum corda ita tepescere, ut non vehementer aestuent coram ipso Domino, in Sacramento denuo exinanito, saepius diutiusque morari et, quam frequentissime possunt, ad illum visitandum concurrere. 1 Cat. Rom. Pars II. Cap. IV. de euch. qu. XXVII. 39