Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXII.
254 Huic incenso ardori Eucharistiam adorandi tribuenda est origo devotionis, quae Adoratio Sanctissimi perpetua nuncupatur. Saeculo enim decimo sexto Mediolani preces solemnes coram Sanctissimo Sacramento ad quadraginta horarum spatium protrahi coeperunt in honorem quadraginta horarum, quibus Salvator post mortem in sepulchro requievit. Exemplum hoc mox in variis Italiae urbibus imitata est pietas fidelium. Cum paulo post Ecclesia gravissimis undique affligeretur malis, Clemens PP. VIII. preces ad implorandam Dei misericordiam per ecclesias Romae coram Sanctissimo solemniter exposito continuandas ita disposuit, ut per quadraginta horarum spatium in una ecclesia a fidelibus persolutae, in alia eodem temporis spatio continuarentur.1 Hujusmodi precum supplicationumque regula brevi Urbis Romanae terminos excessit et per universum fere orbem Christianum late diffusa est. Quemadmodum igitur ab ortu solis usque ad occasum et in omni loco sacrificatur et offertur Domino oblatio munda: ita etiam Dei Filius in Eucharistia praesens jugiter et in omni loco adoratur. Viguit, actuque viget Adoratio Sanctissimi perpetua in Archidioecesi quoque Nostra. Quoniam vero in oris patriae etiam nostrae plura obstabant, quominus haec devotio continuis quadraginta horis 1 Constitutio Clementis PP. VIII. Graves et diuturnae de die 25. Nov. 1592. servari posset: paullatim inducta est consuetudo exponendi Sanctissimum Sacramentum publicae fidelium adorationi per duodecim tantum horas, a hora nempe sexta matutina usque ad horam sextam vespertinam. Curam nihilominus habebimus, ut consuetudo haec in oris etiam exteris vigens, de benignitate Apostolicae Sedis non tantum firmetur et rata habeatur, verum etiam devotio in archidioecesi Nostra hac forma instituta atque servata, indulgentiarum ordinariae adorationi perpetuae concessarum particeps fiat. Jamvero cum intellexerimus ordinem hujus devotionis in archidioecesi Nostra per antecessorem Nostrum p. m. Alexandrum Rudnay die 1. Maii anni 1825. stabilitum partim ob erectas intermedio tempore novas cum beneficiis parochiali- bus Ecclesias, partim ob alias causas tantisper esse perturbatum et privatorum arbitrio immutatum: ad sollicitudinem Nostram pastoralem putare existimabamus pristinum perpetuae Adorationis ordinem ita instaurare et redintegrare, ne ullo die continua Adoratio Sanctissimi in archidioecesi Nostra interrumperetur. In hoc ordine stabiliendo quantum fieri potuit rationem habuimus eorum, quae a sacrorum curionibus eatenus Nobis exposita fuere. Iis tamen optatis, quibus postulabatur, ut dies adorationis in quibusdam paroeciis transferatur ad ferias aestivales, aut ad tempus Adventus vel Quadragesimae, aut ad certas Dominicas vel dies festos, respondere neuti- quam potuimus, cum tali ratione series