Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XV.

165 Ordinarias autem ne omittat addere moni­tiones, salutaria consilia et praecepta quae pro casuum diversitate opportuna aut necessaria videantur: de quibus maxima ratio habenda erit, si denuo de illius sa­cerdotis amotione res futura sit. VI. — De actorum revisione. Can. 22. § 1. Contra decretum amotionis datur dumtaxat recursus ad eumdem Ordinarium pro revisione actorum coram novo Consilio, quod Ordinario et duobus parochis con­sultoribus constat iuxta § 2, Can. 3. § 2. Recursus interponendus est intra decem dies ab indicto decreto; nec reme­dium datur contra lapsum fatalium, nisi parochus probet se vi maiori impeditum a recursu fuisse; de qua re videre debet Ordinarius cum examinatoribus, quorum consensus requiritur. Can. 23. Interposito recursu, dantur parocho adhuc decem dies ad novas allegationes producendas, iisdem servatis regulis quae superius in discussione coram examinato­ribus statutae sunt, salva dispositione § 4, can. seq. Can. 24. § 1. Consultores, convenientes cum Ordinario, de duobus tantum videre de­bent, utrum in actibus praecedentibus vitia formae in ea irrepserint quae rei substantiam attingant, et utrum adducta amotionis ratio sit fundamento destituta. § 2. Ad hunc finem omnia superius acta et adducta examinare debent atque perpendere. § 3. Possunt etiam ex officio ad illa duo memorata discussionis capita in tuto ponenda exquirere et percontari de rebus quas necessario cognoscendas putent, au­ditis etiam, si opus sit, novis testibus. § 4. Parochus tamen ius non habet exigendi ut novi testes inducantur et examinentur; nec ut sibi dilationes ulte­riores ad deducenda sua iura concedantur. Can. 25. § 1. Admissio vel reiectio recursus maiore suffragiorum numero est decer­nenda. § 2. Adversus lruius consilii resolu­tionem non datur locus ulteriori expostu­lationi. VII. — De amoti provisione. Can. 26. § 1. Sacerdoti ex facta sibi invita­tione renuntianti, aut administrativo modo a paroecia amoto, Ordinarius pro viribus consulat, aut per translationem ad aliam paroeciam, aut per assignationem alicu­ius ecclesiastici officii, aut per pensionem aliquam, prout casus ferat et adiuncta permittant. § 2. In provisionis assignatione Or­dinarius examinatores, vel parochos con­sultores si usque ad eos causa pervenerit audire ne omittat. Can. 27. § 1. Paroeciam Ordinarius ne assignet, nisi dignus idoneusque ad eam regendam sit sacerdos ; proponere autem eidem po­test paroeciam paris, inferioris aut etiam superioris ordinis, prout aequitas et pru­dentia videantur exigere. § 2. Si agatnr de pensione, hanc

Next

/
Oldalképek
Tartalom