Circulares literae dioecesanae anno 1910 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XV.

166 Ordinarius ne assignet nisi servatis de iure servandis. § 8. In pari conditione, renuncianti magis favendum in provisione est, quam amoto. Can. 28. § 1. Negotium de provisione sacer­dotis potest Ordinarius reservare post expletam causam amotionis, et generatim quam citius expediendum. § 2. Sed potest etiam in ipsa invi­tatione ad renuntiandum vel separatis litteris, pendente amotionis negotio, vel in ipso amotionis decreto provisionem hanc proponere et indicare, si expediens iudicaverit. § 3. In quolibet casu quaestio de provisione futura sacerdotis non debet commisceri cum quaestione praesenti de amotione a paroecia; neque illa hanc impedire aut remorari, si bonum anima­rum exigat ut expediatur. Can. 29. § 1. Sacerdos qui renunciavit, aut a beneficio vel officio amotus fuit, debet quamprimum liberam relinquere paroe- cialem domum, et omnia quae ad paroe­ciam pertinent eius oeconomo regulariter tradere. Et si moras illegitime nectat, potest ecclesiasticis sanctionibus ad id cogi. § 2. Quod si agatur de infirmo, Or­dinarius eidem permittat usum etiam exclusivum, ubi sit opus, paroecialium aedium, usque dum possit pro prudenti eiusdem Ordinarii iudicio commode alio transferri. Interim vero novus paroeciae rector aliquam aliam temporariam habi­tationem in paroecia sibi comparari curet. VIII. — De iis qui huic legi subiacent. Can. 30. Superius constitutis regulis, — ada- mussim applicandis iis omnibus qui pa­roeciam, quovis titulo, ut proprii eius rectores obtinent, sive nuncupentur Vi­carii perpetui, sive desservants, sive alio alio quolibet nomine, — locus non est, quoties paroecia committatur curae ali­cuius sacerdotis qua oeconomi tempo­ralis vel Vicarii ad tempus, sive ob infirmitatem parochi, sive ob vacatio­nem beneficii, aut ob aliam similem causam. Can. 31. § 1. Si parochus in ius rapiatur ut reus criminis, pendente criminali iudicio sive coram ecclesiastica sive coram civili potestate, locus non datur adminisrativae illius amotioni; sed expectandus est exi­tus iudicii. § 2. Interim tamen si agatur de cri­mine quod infamiam facti inducat, Ordi­narius parochum prohibere potest, quo­minus curam animarum exerceat ac tem­poralem administrationeam beneficii gerat: ea vero munia cum congrua fructuum assignatione Vicario aliive a se eligendo committat. § 3. Iudicio autem criminali finito, locus erit restitutioni parochi, vel eius administrativae amotioni, vel canonicae destitutioni, prout iustitia exigat et ad- iuncta ferant. Can. 32. Ordinarii nomine pro omnibus quae in hoc titulo statuuntur non venit Vica­rius Generalis, nisi speciali mandato ad hoc sit munitus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom