Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
78 absque praesentia parochi et duorum testium, imo etiamsi omnino clandestine ineantur. II. Matrimonia mixta, i. e. matrimonia inter catholicos et haereticos vel schismaticos etiam rituum orientalium in Hungária ubicunque celebrata, etiam non servata forma Tridentina aut forma a decreto „Ne temere“ praescripta, pro validis sunt habenda; manent tamen graviter illicita, ita quidem, ut iniri licite nequeant, nisi accedente iusta gravique causa canonica, datisque integre, formaliter, ex utraque parte legitimis cautionibus, id est reversalibus, et praeterea obtenta per partem catholicam dispensatione super impedimento mixtae religionis. III. Coniuges, qui datis cautionibus obtinuerunt dispensationem in impedimento mixtae religionis, omnino in facie Ecclesiae coram parocho ac duobus tri- busve testibus matrimonium celebrare in conscientia obligantur, ita, ut graviter delinquant, qui coram ministro acatholico vel coram solo civili magistratu vel alio quolibet modo clandestino contrahunt. Celebratio enim haec in forma ab Ecclesia praescripta et cum solemnitati- bus de iure scripto aut consuetudine observandis (cum restrictione tamen infra dicenda), conditio est semper obtinendae dispensationis in impedimento mixtae religionis. Si tamen sive ob defectum competentiae sacerdotis (parochi) copulantis ad valide copulandum requisitae, sive ob omissam interrogationem de consensu nupturientium, sive ob totalem omissionem declarationis consensus eorundem, sive, quod non invitatus ac rogatus sacerdos (parochus) copulationem peregerit, sive ob defectum unius aut etiam duorum testium, matrimonium ejusmodi forma in decreto „Ne temere“ praescripta destitutum postmoduni deprehenderetur: matrimonium tale in Grermania et amodo etiam in Hungária a fidelibus natis in hisce terris initum, nequaquam invalidum ob clandestinitatem foret; quia omnia mixta matrimonia in Gfermania et amodo etiam in Hungária per constitutionem „Provida“ quoad validitatem omnino exemta sunt ab observatione formae Tridentinae et consequenter etiam formae in decreto „Ne temere“ statutae. IV. Parochus quando assistit matrimonio nupturientium, qui dederunt cautiones obtinueruntque dispensationem, interrogando exquirat et excipiat semper consensum, benedicat annulos, benedicat nubentes et ab eis demum iuramentum excipiat, iuxta ea, quae in Rituali dioe- cesano praescribuntur; prae oculis etiam habitis consuetudinibus legalibus, exclusa tamen semper Missa nuptiali et solemni benedictione sub Missa nuptiali.* V. Catholici qui ad sectam haereticam aut schismaticam transierint, vel conversi ad fidem ab ea postea defecerint, etiam in iuvenili vel infantili aetate, ad valide contrahenda matrimonia cum persona catholica adhibere debent formam in decreto „Ne temere“ statutam, ita sc. ut eorum matrimonia aliter contracta sint non tantum illicita, sed et invalida et nulla, (S. C. C. 1. Febr. 1908. ad 5.). Bene itaque notandum: „catholica persona“, in sensu decreti „Ne temere“ (art. XI. §. 1.) et constitutionis „Provida“ (inde a 19. Aprilis 1908.), intelligitur: 1. * Juxta responsa S. C. Inquis, d. d. 17. Jan. 1872. et 17 Jan. 1877. prohibetur etiam „Missa de die“ con- iuncta cum solemnitate copulationis, si talis Missa considerari posset veluti Missa nuptialis.