Circulares literae dioecesanae anno 1909 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

79 aut persona catholice baptisata et in re­ligione catholica educata et> nunquam ab illa aversa; 2. aut persona catholice ba­ptisata, sed nunquam catholicam religio­nem professa; 3. aut persona catholice baptisata, sed mox ad haeresim aut schisma prolapsa; 4. aut persona etiam acatholica, quae acatholice quidem ba­ptisata fuerat, sed per conversionem semel iam in gremium Ecclesiae redierat, mox tamen iterum ab illa defecit. „Mixta re- ligiou sponsorum itaque semper, secun­dum principia, heic sub 1—4 enumerata dijudicanda erit. Sub nomine „acatholicorum“ ve­niunt etiam schismatici et haeretici rituum orientalium (S. C. C. 28. Martii 1908. ad 2.), dummodo non fuerint ca­tholice baptizati nec unquam cum Eccle­sia catholica reconciliati (art. XI. §. 1.) VI. Constitutio „Provida“ tantum­modo valet pro natis in Hungária et hic matrimonium contrahentibus. Privilegium igitur est et personale et locale, quod utrumque simul adesse debet. VII. Nomine Regni Hungáriáé venit non modo Hungária proprie dicta cum Transsylvania, sed etiam partes eidem adnexae, seu omnes terrae ad coronam S. Stephani pertinentes ac proinde etiam Croatia, Slavonia, Civitas Fluminensis (Fiume); omnia itaque loca sub regimine Regis apostoliéi nunc constituta (Juxta expressum Secretarii Cong. De Sacramen­tis responsum die 5. Martii datum.). Cum igitur nexu decreti, tenore cujus constitutio Provida ad regnum Hun­gáriáé extenditur, haec pro norma agendi communicanda Vobis, Ven. Fratres, ha­bemus : plane confidimus Vos omni ope ac zelo adlaboraturos, ut Christifideles apto modo disponantur ad excipienda qua decet filiali obedientia ac docilitate ea, quae Apostolica Sedes ad legislationis unitatem in re matrimoniali assequendam statuere opportunum duxerit. Non possumus simul Vos, Venerabiles Fratres, vehementer non exhortari, ut catholicos utri usque sexus fideles a mixtis connubiis, quantum possitis, absterreatis talesque nuptias pru­denti sollicitudine antevertere et omni meliori modo impedire satagatis. Funda­mentum enim matrimonii est charitas. „Quomodo potest congruere charitas — ait S. Ambrosius (De Abraham II. c. 9.) — ubi discrepat fides.“ Certe intima illa animorum coniunctio, qua conjuges una caro, unum cor et quasi una anima effici debent, sperari non potest, si in re gra­vissima et sacerrima dissensio habeatur, ita ut, quod alter summa veneratione colit ac frequentat, alteri contemptibile videatur. Verum non tantum charitas admodum labili fundamento in liuiusmodi matrimo­niis superstruitur, sed ipsa etiam fides partis catholicae maximis periculis expo­nitur. Quotidiana experientia — proh do­lor — sat superque docet indifferentis- mum religiosum per connubia mixta late propagari ac invalescere. Merito itaque Sancta Mater Ecclesia perpetuo damnavit atque interdixit ejusmodi connubia, ut- pote ipso i ure naturali, in genere gravi­ter prohibita, quod suam prolisque fidem et salutem periculis obiicere vetat, ac praeterea lege etiam positiva divina tam veteri (Deut. 7, 3) quam nova indirecte saltem improbata. Itaque, Venerabiles Fratres, tam publicis quam privatis sermonibus, omni tamen cum discretione, earitate et man­suetudine, doctrinam Ecclesiae de mixtis connubiis opportune proponatis, ne un­quam fiat, ut ob Vestram negligentiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom